Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

THUCKALAYENSIS*

NOVA EPARCHIA IN INDIA CONSTITUITUR THUCKALAYENSIS APPELLANDA

 

Apud Indorum gentes Evangelii nuntius ab antiquis iam temporibus coeptus est diffundi. Complures inde communitates exstiterunt quae multiplices variasque prae se exhibuerunt formas, quas legitimas Nos tueri volumus, atque contendimus et studemus, ut floridiorem statum per proprium ritum illae consequantur. Nunc de Archieparchia Metropolitana Changanacherrensi Syro-Malabarensium cogitamus deque eiusdem loci amplitudine. Itaque, postquam de hac re Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus rettulit, iudicavimus opportunum nonnulla loca ab eadem distrahere et novam Eparchiam condere. Quapropter Apostolica Nostra de auctoritate novam Eparchiam constituimus Thuckalayensem appellandam, eparchialem sedem in oppido «Thuckalay» locantes, atque eiusdem fines territorio provinciae v. d. Kanyakumari, una cum « taluk » v. d. Shenkottai in provincia v. d. Tirunelveli terminantur, quamque Eparchiae Metropolitanae Changanacherrensi Syro-Malabarensium suffraganeam facimus. Ad haec tandem perficienda, consuetudines iuraque congrua, serventur quae a Codice Orientali praecipiuntur, nihil quibusvis rebus minime officientibus. Novensilem communitatem demuqt hanc benigna prece prosequentes, exoptamus, ut spiritalem cursum animose ipsa teneat, quae per maiorum commendabiles consuetudines et fervidam pietatem magnum progressum consequatur et fidelibus cunctis salutifera largiter afferat beneficia.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro ecclesiis Oriental. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 11, pp. 745-746

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana