Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

INIRIDANUS*

VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN COLUMBIAE FINIBUS,
INIRIDANUS APPELLANDUS

 

Studiosam sane curam continenter adhibemus ut Evangelii nuntius et Domini salus omnia loca contingant et quam plurimas gentes afficiant. Quapropter nullam Nos interponere moram volumus quin cuncta disponamus ut hoc facilius commodiusque accidat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, iis quoque quorum interest rogatis sententiam, haec statuimus et decernimus. Novum Vicariatum Apostolicum condimus Iniridanum appellandum, qui territorium civile quod Guainía appellant a Vicariatu Apostolico Mituensi-Porto Iniridensi atque agri partem cuius fines reperiuntur inter flumen « Guaviare » et ostium fluminis « Matavén » ad fluvium « Orinoco », itemque loci partem quae recluditur usque ad fontem supra memorati fluminis et finitur ad ostium fluminis « Siare » quod in regione « Guaviare » situm est, a Praefectura Apostolica « de Vichada » abstrahendas, complectetur. Novum conditum Vicariatum Apostolicum pastoralibus curis concredimus Instituto Yarumalensi pro Missionibus ad Exteras Gentes. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Paulum Romeo, Archiepiscopu titulo Vulturiensem et in Columbia Apostolicum Nuntium legamus, fatta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 3, pp. 153-154

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana