Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MERLENSIS-MORENENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN ARGENTINA,
MERLENSIS-MORENSIS APPELLANDA

 

Ministerium apostolicum summa diligentia, quantum situm est in Nobis, explicare contendimus, ut Domini salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quocirca cum Venerabilis Frater Iustus Ansgarius Laguna, Episcopus Moronensis, postulaverit ut suae dicionis quadam detracta parte nova conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Ubaldo Calabresi, Archiepiscopo titulo Fundano et in Argentina Apostolico Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra potestate usi statuimus et decernimus: a dioecesi Moronensi detrahimus integrum territorium civilium regionum vulgo « departamentos » Merlo et Moreno, quibus nova dioecesis constituitur, Merlensis-Morenensis appellanda, quae iisdem teminatur finibus quibus supra memorati districtus simul sumpti circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in urbe Moreno locamus, templumque ibidem Beatae Mariae Virgini Sanctissimi Rosarii dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Merlensis-Morenensis Episcopus iisdem fruetur iuribus ceterisque rebus, quibus reliqui Praesules. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Bonaërensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo opem ferant. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad Moronensem dioecesim pertinuerunt. Quod ad Seminarii institutionem atque sacrorum candidatorum formationem praescripta iuris communis et Congregationis de Institutione Catholica serventur. Seminarii quidam tirones itemque sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur, si fieri potest. Quod autem ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura aliaque horum similia, quae sacri canones praecipiunt serventur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur assignati in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes, Seminariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Acta et documenta quae in universum novam dioecesim respiciunt, a Curia Moronensi ad Curiam Merlensem-Morenensem diligenter tranferantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Ubaldum Calabresi legamus, quem antea memoravimus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio decimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 11, pp. 746-748

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana