Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MONGUENSIS*

A DIOECESI LIVINGSTONENSI IN ZAMBIA QUIBUSDAM DISTRACTIS
TERRITORIIS, NOVA CONDITUR MONGUENSIS DIOECESIS

 

De universis ecclesialibus communitatibus solliciti, ministerium ab ipso Domino Nobis commissum omni ope et opera explicare innitimur, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque gentes afficiant. Idcirco Nos res disponere properamus quo hoc facilius commodiusque eveniat. Quapropter de Congregationis pro Gentium Evangelizatione consilio, sententiam iis quorum interest rogatis haec statuimus et decernimus. In Zambia loca districtuum civilium quae appellantur « Kalabo », « Kaoma », « Lukulu », « Mongu » et « Sanga » a dioecesi Livingstonensi seiungimus atque novam condimus dioecesim, Monguensem appellandam. Hanc porro dioecesim suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Lusakensi atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subiectam. Ipsius novae dioecesis episcopalem sedem in urbe quam « Mongu » vocant locamus atque templum «Beatae Mariae Virgini de Lourdes» dicatum, in eadem urbe situm, ad gradum Ecclesiae Cathedralis evehimus, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Iosephum Leanza legamus, Archiepiscopum titulo Lilybaetanum et in Zambia Apostolicum Pronuntium, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Horatius Cocchetti, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 10, pp. 673-674

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana