Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VARASDENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR CROATIAE IN NATIONE,
VARASDENSIS APPELLANDA

 

Clarorum sanctorum Methodii et Cyrilli praestantem operam commemorantes, qui apud Zagrebiensem communitatem convenienter celebrantur, quorumque et Nos virtutes merito praedicavimus, res disponere festinamus ut facilius commodiusque apostolicum officium illis in locis procuretur. Quocirca consentiente Venerabili Fratre Iulio Einaudi, Archiepiscopo titulo Villamagnensi in Tripolitania et in Croatia Apostolico Nuntio, ipsius Croatiae Conferentia Episcoporum audita, de consilio Secretariae Status, ex Nostra Apostolica potestate haec statuimus et decernimus: ab archidioecesi Zagrebiensi separamus decanatus Varazdin inferioris, Varazdin superioris, Varazdinske-Toplice, Bednja, Medjimurje inferioris, Medjimurje superioris, Djurdjevac, Koprivnica et Virje, quibus nova dioecesis constituitur, Varasdensis appellanda, quae iisdem terminatur finibus quibus supra memorati decanatus simul sumpti eircumscribuntur. Novae dioecesis templum in urbe Varasdensi capitulare Beatae Mariae Virgini dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Zagrebiensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo opem ferant. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad mensam episcopalem Zagrebiensem pertinuerunt. Quoad Seminarii institutionem atque sacrorum candidatorum formationem, praescripta iuris communis et praeceptiones quas, tanti ponderis materiam reficientes, notas dignata est reddere Congregatio de Institutione Catholica serventur. Seminarii quidam tirones itemque sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur, si fieri potest. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur as signati in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes semininariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Acta et documenta quae in universum novam dioecesin respiciunt, a Curia Zagrebiensi ad Curiam Varasdensem sollicite transferantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Iulium Einaudi quem supra memoravimus legamus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostr undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n. 
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 10, pp. 676-677

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana