Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PUNCTIFIXENSIS*

QUODAM DETRACTO TERRITORIO A DIOECESI CORENSI, NOVA IN REPUBLICA
 VENETIOLANA DIOECESIS CONSTITUITUR, PUNCTIFIXENSIS APPELLANDA

 

Ad melius prospiciendum spiritali Christifidelium bono in territorio dioecesis Corensis, in Venetiolana Republica, sacrorum Antistites illius conferentiae ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, dismembrato territorio dioecesis Corensis, nova exinde erigeretur dioecesis. Nos, qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris totius Dominici gregis, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Oriano Quilici, Archiepiscopo titulo Tablensi et in memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse censuimus. De Nostra igitur Apostolica potestate, a dioecesi Corensi integrum distrahimus territorium peninsulae appellatae Paraguaná, quae civilia comprehendit municipia vulgo Carirubana, Los Taques et Falcón, ex eoque novam condimus dioecesim Punctifixensem appellandam, iisdem circumscriptam finibus quibus praefatum territorium in praesens terminatur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe vulgo Punto Fijo ponimus ibique exstans templum, Deo in honorem Beatae Virginis Mariae sub invocatione Nuestra Señora de Coromoto dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales ecclesiae fruuntur. Praeterea hanc novam dioecesim Punctifixensem suffraganeam facimus Metropolitanae Sedi Maracaibensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis subicimus. Mandamus etiam ut quam primum Collegium Consultorum ad normam iuris ibi constituatur. Congruae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente, ad normam canonis 122 C.I.C., ex divisione facienda bonorum quae hucusque ad mensam episcopalem dioecesis Corensis pertinuerunt. Quod attinet ad seminarii dioecesani erectionem nec non sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis; selecti quidem iuvenes sacerdotes, sua studia completuri, Romam mittantur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum habent officium; cetero vero clerici seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt a Curia dioecesis Corensis ad Curiam Punctifixensem quam primum transmittantur. Ad haec perficienda deputamus Legatum Pontificium in Venetiola pro tempore exsistentem, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodecimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Horatius Cocchetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 9, pp. 604-605

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana