Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CRICIUMENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CRICIUMENSIS

 

Sollicitus de spirituali bono suorum fidelium, Venerabilis Frater Hilarius Moser, Episcopus Tubaraoënsis, audita Conferentia episcopali Brasiliensi, ab hac Apostolica Sede petivit ut, quodam seiuncto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur. Nos vero, habito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis enixas preces libenter audiendas esse putavimus. Summa igitur, qua fungimur, potestate, haec decernimus: a dioecesi Tubaraoënsi separamus integrum territorium, sicut in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum nuncupatorum Araranguá, Balneário Arroio do Silva, Balneário Gaivota, Cocal do Sul, Criciúma, Ermo, Forquilhinha, Içara, Jacinto Machado, Lauro Müller, Maracaiá, Meleiro, Morro da Fumaça, Morro Grande, Nova Veneza, Passo de Torres, Praia Grande, Santa Rosa do Sul, São João do Sul, Siderópolis, Sombrio, Timbé do Sul, Treviso, Turvo et Urussanga atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Criciumensem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Criciúma » ponimus, ibique situm templum, Deo in honorem Sancti Ioseph dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus, mandantes ut in eo, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur. Insuper dioecesim Criciumensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Florianopolitanae eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Florianopolitani pro tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus, perficienda committimus Apostolico Nuntio, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 8, pp. 562-563

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana