Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BETTIAHENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS BETTIAHENSIS

 

Cum ad aeternarn provehendam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem Natione nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditoque pariter faventi voto corum quorum interest, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Muzaffarpurensi dioecesi separamus territorium occidentale districtuum civilium, qui nuncupantur West Champaran, East Champaran, Gopalganj, Saran et Siwan; ex iisque novam condimus dioecesim Bettiahensem, quam metropolitanae Ecclesiae Ranchiensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Bettiah atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Nativitatis Beatae Mariae Dominae Nostrae dicatum, ad dignitatem cathedralis Ecclesiae evehimus: cetera vero secundurn canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis et in India Apostolicus Pronuntius; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, mittenda. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium  Evang. Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n. 


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 11, pp. 828-829

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana