Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KANNURENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KANNURENSIS

 

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem Natione nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec, decernimus. A Calicutensi dioecesi separamus territorium septemtrionale districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Kannur et Kasaragode; ex eoque novam condimus dioecesim Kannurensem, quam metropolitanae Ecclesiae Verapolitanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Kannur atque templum Sanctissimae Trinitatis ibidem exstans, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis et in India Apostolicus Pronuntius; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, mittenda. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo ottavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 2, pp. 147-148

.

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana