Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LAIENSIS*

IN CIADIA DIOECESIS LAIENSIS CONDITUR

 

Universalis in Ecclesia pastoris munere perfungentes Nos, unde maxima omnibus ubique christifidelibus adferantur spiritalia commoda, hodie benigne quidem pastorales cogitamus ecclesiae dilectissimae Ciadiensis necessitates atque opportunitates, ubi scilicet graviores sane ob causas suasum nuper est riteque petitum ut florentes iam inibi communitates ecclesiales Munduensis et Dobana sic a Nobis dividantur ut provinciae civilis, vulgari nomine Tandjilé, loca iisdem ab ecclesiis memoratis seiuncta novam convertantur in ecclesiasticam circumscriptionem. Cunctis autem illius consilii perpensis rationibus auditisque Congregationis pro Gentium Evangelizatione hac de re sententiis atque etiam Venerabilis Fratris Didaci Causero, Archiepiscopi titulo Metensis et Apostolici in Ciadia Nuntii, iudicio, hanc etiam nimirum Nos partitionem constitutionemque in certius cessuram esse arbitramur spiritale emolumentum totius catholicae iis in locis ecclesiae ac proinde motis idcirco precibus perlibenter obsequimur et quae sequuntur apostolica ex auctoritate Nostra fieri plane iubemus. A superius recensitis dioecesibus Munduensi et Dobana detrahimus regionem eam utrimque quae provinciae civilis Tandjilé appellatione vocatur, ex qua novam omnino condimus dioecesim posthac Laiensem nuncupandam, quam simul metropolitanae Ecclesiae Ndiamenanae suffraganeam subicimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subdimus. Aedem vero novae huius dicionis cathedralem in urbe Lai ipsa situm templum Sanctae Familiae sacrum statuimus, ad gradum videlicet et dignitatem cathedralis ecclesiae secundum normas evectum cunctisque pariter iuribus liturgicis ac insignibus exornatum talia ad aedificia sacra pertinentibus. Quod superest, singula praecepta et praescripta canonibus in Ecclesiae vigentibus de novae huius modi dioecesis ordinatione et gubernatione ad amussim adservari in perpetuum atque impleri volumus. Litterae denique hae Nostrae firmae ut sint maneantque semper decernimus, quibusvis rebus aut causis haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetrigesimo mensis Novembris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo et primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1998), n. 3, pp. 243-244

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana