Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MONSLIBANEN*

SINUENSIS SUPERIORIS PRAELATURA TERRITORIALIS
AD DIOECESIS DIGNITATEM ATTOLLITUR, QUAE
DEINCEPS MONSLIBANENSIS APPELLABITUR

 

Ministerium totius dominicae familiae regendae ab ipso Domino Nobis demandatum summa diligentia explicare contendimus, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctosque efficaciter populos. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quadoquidem igitur Venerabilis Frater Iulius Caesar Vidal Ortiz, Episcopus praelaturae territorialis Sinuensis Superioris, communi de suffragio Conferentiae Episcoporum Columbianae, plurima prece postulavit ut eadem praelatura ad dioecesis statum eveheretur, favente Venerabili Fratre Paulo Romeo, Archiepiscopo titulo Vulturiensi et in Columbia Apostolico Nuntio, ex consilio Congregationis pro Episcopis, haec statuimus et decernimus. Praelaturam territorialem Sinuensem Superiorem ad gradum dioecesis elevamus, iisdem servatis finibus qui antea ad ipsam pertinebant, quae deinde Monslibanensis vocabitur. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae populari loquela Montelibano appellatur, et ibidem templum, Sanctae Cruci Domini Nostri Iesu Christi dicatum, ad statum Cathedralis ecclesiae attollimus. Novae conditae dioecesis Episcopum Venerabilem Fratrem Iulium Caesarem Vidal Ortiz nominamus, qui antehac huius Sedis fuit Episcopus Praelatus. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Ad haec omnia exsolvenda Apostolicum Nuntium quem supra memoravimus, deputamus, facta facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur. Contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
LUCAS card. MOREIRA NEVES 
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 4, pp. 330-331

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana