Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TIBUENSIS*

IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS TIBUENSIS

 

Quam provido quidem tunc Nos pastorali consilio in Columbia constituerimus Praelaturam territorialem Tibuensem, tantis videmus interea progressibus ad plenam vitae operaeque inibi catholicae maturitatem processisse tantoque simul christifidelium ipsorum et operum ecclesialium auctu crevisse ut iam mereri sibi pieno iure Nobis certiorem stabilioremque videatur condicionem inter totius orbis ecclesiasticas diciones. Nihil proinde satisfacere dubitamus votis ac precibus Venerabilis Fratris Iosephi de Iesu Quintero Diaz, Episcopi Praelati ipsius Tibuensis, qui nuperius petivit, adsentiente prorsus Conferentia Episcoporum Columbiae, ut sua tandem Praelatura ad dioecesis eveheretur dignitatem. Auditis interea Legato Nostro eandem apud nationem Paulo Romeo, Archiepiscopo titulo Vulturiensi atque Apostolico Nuntio in Columbia, necnon ipsa Congregatione pro Episcopis, haec quae continuo subsequuntur fieri iubemus et volumus. Commemoratam Praelaturam Tibuensem territorialem ad gradum promovemus ac iuridicialem dioecesis dignitatem, iisdem nimirum finibus adservatis quibus in praesentia circumscribitur tum etiam momine ecclesiastico et civili quo nunc ipsum appellatur. Episcopalem sedem novae huius communitatis in urbe « Tibú » constituimus ibidemque templum Deo ad honorem Sancii Aloisii Beltran dicatum ad condicionem provehimus et Ecclesiae Cathedralis honorem. Eundem autem pastorem, qui Episcopus Praelatus illius dicionis fuit, Iosephum de Iesu Quintero Diaz primum dioecesi huic libentes sane praeficimus. Haec vero ad mentis Nostrae exsequenda decreta designamus pro tempore illic Nuntium Apostolicum in Columbia cui necessarias et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate statutum, officio adiecto ad Congregationem pro Episcopis germanum exemplum actus ipsius peractae exsecutionis remittendi. Contrariis quibusvis rebus nequaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Decembris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo ottavo, Pontificatus Nostri vicesimo et primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
LUCAS card. MOREIRA NEVES 
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 4, pp. 332-333

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana