Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PARVAURATANA*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS PARVAURATANA

 

Ad aptius consulendum spirituali bono Christifidelium, Venerabiles Fratres Antonius Maria Mucciolo, Archiepiscopus Metropolita Botucatuensis, Iosephus Moreira de Melo, Episcopus Itapevensis, et Antonius de Sousa, Episcopus Assisensis, audita Conferentia Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede antea petiverunt ut, quodam distracto territorio a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova dioecesis conderetur. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Botucatuensi et a dioecesibus Itapevensi et Assisensi separamus integrum territorium, prout nunc lege civili circumscribitur, municipiorum quae patrio sermone nuncupantur: Ourinhos, Santa Cruz do Rio Pardo, Espírito Santo do Turvo, Camitar, Chavantes, Ipaussu, Timburi, Sarutaiá, Tejupá, Piraju, Bernardino do Campo, Manduri, Óleo, Ibirarema, Salto Grande, Ribeirão do Sul, São Pedro do Turvo, Ocauçu, Lupércio, Alvinlândia, Ubirajara, Fartura et Taguaí; atque ex ita seiuncto territorio novam constituimus dioecesim Parvauratanam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, prout in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe "Ourinhos" ponimus, ibique situm templum, Domino Bono Iesu dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Praeterea dioecesim Parvauratanam suffraganeam efficimus metropolitanae Sedi Botucatuensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Ecclesiae subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 4, pp. 193-194

     

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana