Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PATNENSIS*

PROVINCIA ECCLESIASTICA PATNENSIS IN INDIA CONDITUR

 

Indicos intra fines fidelium communitates increbrescere iam laetantes cernimus atque ut eae usque volumus floreant et Christi salutem omnibus demonstrent. Nunc autem in Patnensi Ecclesia oculos figimus, ad cuius salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare properamus. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audita sententia, Apostolica Nostra usi potestate, novam Provinciam ecclesiasticam ex distractis dioecesibus Patnensi, Bettiahensi, Bhagalpurensi, Muzaffarpurensi et Purneaënsi a metropolitana Sede Ranchiensi, condimus Patnensem appellandam atque pristinam eiusdem nominis dioecesim ad archidioecesis metropolitanae gradum evehimus, cui suffraganeas facimus dioeceses Bettiahensem, Bhagalpurensem, Mazaffarpurensem et Purneaënsem. Renuntiamus exinde Venerabilem Fratrem Benedictum Ioannem Osta, in praesentia Episcopum Patnesem, Archiepiscopum Metropolitam, cunctis additis iuribus congruentibus ad sacrorum canonum praescripta. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Telesphorum P. Toppo, Archiepiscopum Ranchiensem, deputamus. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Martii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
   Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 7, pp. 596-597

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana