Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KANEN*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN NIGERIA
EX VICARIATU APOSTOLICO KANENSI

 

Dilectas Afras apud gentes Evangelii semen, largiter iactum, gradescere laetanter conspicimus idemque uberes fructus gignere. Nos autem pro viribus contendimus ut Domini salutaria beneficia ibidem omnia loca cunctasque efficaciter stirpes contingant. Idcirco res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quapropter de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audita sententia, haec statuimus et decernimus. Sedula industria sodalium Societatis Missionum ad Afros iam prosperantem Vicariatum Apostolicum Kanensem ad dioecesis dignitatem attollimus, eodem servato nomine, quam Ecclesiam deinde suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Kadunaënsi necnon Congregationi pro Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Kano appellatur, et ibidem templum, Sanctae Mariae Dominae Nostrae Fatimensi dicatum, ad statum Cathedralis Ecclesiae evehimus. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Osvaldum Padilla, Archiepiscopum titulo Piensem atque in Nigeria Apostolicum Nuntium, deputamus, facta facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 11, p. 1029

.

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana