Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

YOPALENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN COLOMBIA,
YOPALENSIS APPELLANDA.

 

Sollertem curam atque alacrem diligentiam continenter in Dei per orbem terrarum populo moderando defigimus ut ipse opportunis utatur praesidiis necessariisque subsidiis. ldcirco Nos cuncta disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, audita quorum interest sententia, novam dioecesim Yopalensem appellandam condimus quae territorium, a Vicariatu Apostolico Casanarensi auferendum, distrietuum civilium Sácama, Támara, Pore, Nunchía, Yopal, Pajarito, Recetor, Aguazul, Chámeza, Monterrey, Sabanalarga et Villanueva itemque partem quae vocatur Hato Corozal, Paz de Aríporo et Tauramena ac simul districtus partem Morcote, quae in praesentia ad dioecesim pertinet Duitamensem-Sogamosensem, complectetur. Novam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Tunquensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cathedram episcopalem in templo sub vocabulo « San José », in urbe sito quam « Yopal » vocant, locamus. Cetera vero secundum leges canonicas agantur et temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem et in Columbia Apostolicum Nuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 2, p. 155

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana