Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KOLDAËNSIS
*

IN SENEGALIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KOLDAËNSIS.

 

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Senegalia eiusque regi mini facilius et efficacius consulendum nuper esset petitum ut, divisa Ziguinchorensi dioecesi, nova ibidem circumscriptio ecclesiastica constitueretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Ioannis Pauli Gobel, Archiepiscopi titulo Calatini in Campania et in eadem Natione Nuntii Apostolici, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate haec decernimus. A Ziguinchorensi dioecesi separamus territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Kolda, Sedhiou et Valingara; ex eoque novam condimus dioecesim Koldaënsem, quam metropolitanae Ecclesiae Dakarensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Kolda » atque templum paroeciale Deo in honorem « Notre-Dame des Victoires » ibidem exstans ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Ioannes Paulus Gobel, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo secundo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz,

Protonot. Apost.

*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 5, pp. 380-381

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana