Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TIERRADENTROËNSIS

PRAEFECTURA APOSTOLICA TIERRADENTROËNSIS IN COLUMBIAE
FINIBUS AD STATUM VICARIATUS APOSTOLICI ATTOLLITUR

 

Sollicitam curam pro viribus adhibere solemus ut universa Domini familia spiritalibus praesidiis copiisque affluens magno sit cunctis ipsis fidelibus emolumento eorundemque saluti affatim inserviat. Idcirco nullam Nos interponere moram volumus quin cuncta disponamus ut facilius hoc commodiusque eveniat. Quandoquidem igitur Praefectura Apostolica Tierradëntroensis, intra Columbiae fines sita, Congregationis Missionis sodalibus studiose animoseque operantibus, haud parum succrevit, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, decernimus ut illa quam supra diximus Praefectura ad Vicariatus Apostolici dignitatem attollatur, eodem servato nomine Tierradentroënsi. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo decimo mensis Februarii, anno Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                 

                                                                                        Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
                                                                                       
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 8, pp. 617-618

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana