Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CORDUBENSIS IN MEXICO

NOVA DIOECESIS CONDITUR CORDUBENSIS
IN MEXICO APPELLANDA

 

Ministerium Nostrum apostolicum summa diligentia, quantum situm est in Nobis, explicare contendimus, ut Domini salus ac beneficia omnia loca contingant cunctasque afficiant gentes. Idcirco Nos res disponere studemus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quocirca cum Venerabilis Frater Sergius Obeso Rivera, Archiepiscopus Ialapensis, sententiam Conferentia. Episcopali Mexicana rogata, postulaverit ut, suae dicionis quadam detracta parte, nova conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Iusto Mullor García, Archiepiscopo titulo Volsiniensi, tunc temporis in Mexicana Natione Apostolico Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec, Apostolica Nostra potestate usi, statuimus et decernimus: ab archidioecesi Ialapensi detrahimus integrum territorium municipiorum quae appellantur Alpatláhuac, Amatlán de los Reyes, Atoyac, Calcahualco, Camarón de Tejeda, Coetzala, Comapa, Córdoba, Coscomatepec, Cuichapa, Cuitláhuac, Chocamán, Fortín, Huatusco, Ixhuatlán del Café, Naranjal, Omealca, Paso del Macho, Sochiapa, Tlaltetela, Tepatlaxco, Tezonapa, Tomatlán, Totutla, Yanga et Zentla, quibus nova dioecesis constituitur Cordubensis in Mexico appellanda, quae iisdem teminatur finibus quibus supra memorata municipia simul sumpta circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in urbe quae Córdoba vulgari loquela vocatur locamus, templumque ibidem Immaculatae Conceptioni Beatae Mariae Virginis dicatum ad gradum evehimus ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. In eadem ecclesia Cathedrali Capitulum Canonicorum instituatur. Novam constitutam Ecclesiam metropolitanae Sedi Ialapensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo opem ferant. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad Ialapensem archidioecesim pertinuerunt. Quod ad Seminarii institutionem atque sacrorum candidatorum formationem, praescripta iuris communis et Congregationis de Institutione Catholica serventur. Seminarii quidam tirones itemque sacerdotes, si ratio ipsa fert, ad studia complenda Romam mittantur ad Collegium Mexicanum. Cetera ad iuris normas agantur. Acta et documenta quae in universum novam dioecesim respiciunt, a Curia Ialapensi ad Curiam Cordubensem in Mexico diligenter transferantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Mexicana in Natione Apostolicum Nuntium, vel eo a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis inibi curatorem, delegamus. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz , Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 570-571

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana