Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FLORUMPRATENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS FLORUMPRATENSIS

 

Venerabiles Fratres Rolandus Brandes, Episcopus Ioinvillensis, Titus Buss, Episcopus Rivi Australis, et Eusebius Ansgarius Scheid, Archiepiscopus Metropolita Florianopolitanus, audita Conferentia Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede antea petiverunt ut, quibusdam distractis territoriis a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova dioecesis conderetur ad aptius consulendum spirituali bono Christifidelium ibidem commorantium. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus atque iubemus. Separamus singulatim: a dioecesi Ioinvillensi integrum territorium, prout nunc lege civili circumscribitur, municipiorum nuncupatorum Blumenau, Gaspar, Indaial, Pomerode, Rio dos Cedros et Timbó; a dioecesi Rivi Australis integrum territorium municipiorum Benedito Novo et Doutor Pedrinho; ab archidioecesi Florianopolitana integrum territorium municipiorum Ilhota, Luiz Alves, Navegantes, Penha et Piçarras; atque ex ita seiunctis territoriis novam constituimus dioecesim Florumpratensem patrio sermone appellandam « Blumeneau », quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, prout in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Blumenau » ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Pauli Apostoli dicatum, ad gradum ac dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, mandantes ut in eo, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur. Praeterea dioecesim Florumpratensem suffraganeam facimus metropolitanae sedi Florianopolitanae eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Florianopolitani pro tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere prorsus imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Aprilis, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 9, pp. 658-659

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana