Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI LAURENTII*

IN PARAGUAIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SANCTII LAURENTII

 

Magno perfundimur gaudio quoties Nobis datur occasio novae erigendae dioecesis in animarum salutem. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Philippus Iacobus Benítez Avalos, Archiepiscopus Metropolita Sanctissimae Assumptionis, audita Conferentia Episcopali Paraguaiana, ab hac Apostolica Sede petivisset ut, quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur, Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Laurentio Baldisseri, Archiepiscopo titulo Diocletianensi et in eadem Natione tunc Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi perquam libenter concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Nostrae potestatis nunc sequentia decernimus. Ab archidioecesi Sanctissimae Assumptionis separamus integrum territorium paroeciarum quae patrio sermone nuncupantur: Capiatá, Guarambaré, Inmaculada Concepción de Posta Ibycuá, Itá, Itauguá, Nueva Italia, Nemby, San Antonio, San Lorenzo, San Miguel de Posta Leiva, Santo Domingo Savio, Villeta, Yparacaí et Ypané; atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Sancti Laurentii, quae iisdem limitabitur finibus quibus praedictae paroeciae, simul sumptae, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « San Lorenzo » ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Laurentii dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis Ecclesiae evehimus, mandantes ut in eo, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur. Praeterea dioecesim Sancti Laurentii suffraganeam facimus metropolitanae sedi Sanctissimae Assumptionis eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sanctissimae Assumptionis pro tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae hisce sub plumbo Litteris post maturam deliberationem praescripsimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Antonio Lucibello, Archiepiscopo titulo Thuriensi et in Paraguaia Apostolico Nuntio, vel, absente eo, illi, qui ibidem curat negotia Apostolicae Nuntiaturae, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 9, pp. 660-661

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana