Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NEOGRANDICASENSIS*

IN MEXICO PRAELATURA TERRITORIALIS NEOGRANDICASENSIS
AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR
IISDEM SERVATIS FINIBUS ET NOMINIBUS
SIVE DE CURIA SIVE IN LINGUA LOCI PROPRIA

 

Constat praelaturam territorialem Neograndicasensem his postremis temporibus numero cleri operibusque ecclesialibus auctis aliquod incrementum obtinuisse. Qua re, cum Venerabilis Frater Hilarius Chávez Joya, Episcopus Praelatus Neograndicasensis, unanimi consensu Conferentiae Episcoporum Mexici, ab hac Apostolica Sede petiverit ut eadem Praelatura territorialis ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur, Nos existimantes id in animarum bonum esse cessurum, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Iusti Mullor García, Archiepiscopi titulo Volsiniensis et tunc in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate praelaturam territorialem Neograndicasensem ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus, iisdem servatis finibus, quibus nunc ipsa terminatur, et nominibus sive de Curia sive in lingua loci propria. Sic conditae dioecesis sedem episcopalem in urbe « Nuevo Casas Grandes » ponimus, ibique exstans templum, Deo in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus. Insuper Venerabilem Fratrem Hilarium Chávez Joya, hactenus memoratae praelaturae Ordinarium, ipsius dioecesis Neograndicasensis Episcopum ac Pastorem nominamus. Praeterea statuimus ut nova dioecesis, sicut hactenus Praelatura territorialis Neograndicasensis fuit, suffraganea sit metropolitanae sedi Chihuahuensi, et illius Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Chihuahuensis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Leonardo Sandri, Archiepiscopo titulo Aemoniensi seu Civitatis novae et in Mexico Apostolico Nuntio, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem, quam diximus, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Iunii, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 9, pp. 661-662

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana