Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LAETITIAE*

IN COLUMBIA PRAEFECTURA APOSTOLICA LAETITIAE AD GRADUM
VICARIATUS APOSTOLICI ATTOLLITUR IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE

 

Cum in Praefectura Apostolica Laetitiae, intra fines Nationis Columbianae sita et dioecesi Sanctae Rosae de Osos concredita, catholica religio haud parva suscepisset incrementa, ut missionariis inibi studiose alacriterque operantibus meritum tribueretur testimonium laudis simulque eorum animi confirmarentur ad novos maioresque in dies exanclandos labores, visum est eandem Praefecturam Apostolicam ad gradum Vicariatus Apostolici esse evehendam. Nos igitur de totius Dominici gregis bono solliciti, audita rataque habita tali sententia a Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione relata, summa, qua fungimur, potestate Praefecturam Apostolicam Laetitiae ad gradum Vicariatus Apostolici attollimus, immutatis finibus et nomine; quem quidem dioecesis Sanctae Rosae de Osos assiduis curis, uti adhuc, committimus. Haec omnia perducet ad exitum Venerabilis Frater Beniaminus Stella, Archiepiscopus titulo Midilensis et in Columbia Apostolicus Nuntius, cui iniungimus onus authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad memoratam Congregationem remittendi. Hanc denique Nostram Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Octobris, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 421-422

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana