Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GREGORII DE LAFERRERE*

IN ARGENTINA NOVA CONDITUR DIOECESIS GREGORII DE LAFERRERE

 

Haud parva laetitia afficimur quoties Nobis datur occasio novae erigendae dioecesis in animarum salutem. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Georgius Arturus Meinvielle, S.D.B., Episcopus Sancti Iusti, audita Conferentia Episcopali Argentina, ab hac Apostolica Sede petivisset ut, distraetis territoriis a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur, Nos, habito faventi voto Venerabilis Fratris Ubaldi Calabresi, Archiepiscopi titulo Fundani et in eadem Natione tunc Apostoliei Nuntii, re mature diligenterque perpensa, admotae postulationi perquam libenter concedendum esse putavimus. De consilio igitur Congregationis pro Episcopis, summa Nostra potestate haec decernimus. A dioecesi Sancti Iusti separamus integrum territorium civilis regionis patrio sermone nuncupatae Cañuelas atque e regione La Matanza seiungimus territorium illud quod ad meridiem exstat lineae designatae a subsequentibus viis: a via Cristianía usque ad coniunctionem cum via Juan Manuel de Rosas; a via Juan Manuel de Rosas usque ad coniunctionem cum ferrivia «Gral. Manuel Belgrano»; a ferrivia «Gral. Manuel Belgrano» usque ad coniunctionem cum via Bartolomé de las Casas; a via Bartolomé de las Casas usque ad coniunctionem eum via Bruselas; a via Bruselas usque ad coniunctionem eum via Perito Moreno; a via Perito Moreno usque ad coniunctionem cum via Cristianía; a via Cristianía usque ad coniunctionem cum via Don Bosco; atque ex ita distractis territoriis novam constituimus dioecesim Gregorii de Laferrere, quae iisdem limitabitur finibus praedictis. Sic conditae Ecclesiae episcopalem sedem in urbe «Gregorio de Laferrere» ponimus, ibique situm templum, Deo in honorem Christi Regis dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus, mandantes ut in eo, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur. Praeterea dioecesim Gregorii de Laferrere suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Bonaërensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Bonaërensis pro tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Sancti Abril y Castelló, Archiepiscopo titulo Tamadensi et in Argentina Apostolico Nuntio, vel, absente eo, illi, qui ibidem curat nego- tia Apostolicae Nuntiaturae, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 126-128

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana