Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUAPIENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA GUAPIENSIS IN COLUMBIA AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI ATTOLLITUR IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE

 

Cum Praefectura Apostolica Guapiensis in Columbia, Ordini Fratrum Minorum concredita, in religione catholica haud parva susceperit incrementa, ut iisdem patribus inibi adlaborantibus sollicitis meritum tribueretur testimonium laudis simulque eorum excitarentur animi ad novos maioresque suscipiendos labores, visum est eandem Praefecturam Apostolicam ad gradum Vicariatus Apostolici esse evehendam. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis habitisque faventibus votis quorum interest, deliberaverunt ut huiusmodi optatum acciperetur. Nos igitur, Qui gravissimum gerimus officium Supremi Pastoris Ecclesiae, audita rataque habita tali sententia, summa, qua fungimur, potestate Praefecturam Apostolicam Guapiensem ad gradum Vicariatus Apostolici attollimus, immutatis finibus et nomine, atque Ordinis Fratrum Minorum assiduis curis committimus. Ad haec perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem et in memorata Natione Apostolicum Nuntium, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad Congregationem, quam diximus, remittendi. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 422-423

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana