Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BEFATANAE*

IN GUINEA BISSAVIENSI NOVA
CONDITUR DIOECESIS BAFATANA

 

Cum ad fovendam aeternam salutem gregis Dominici in Guinea Bissaviensi eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem Natione nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Ioannis Pauli Gobel, Archiepiscopi titulo Calatini in Campania atque in Guinea Bissaviensi Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Bissagensi dioecesi separamus territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Bafatà, Gabù, Quinara, Tombali et Isola di Bolama; ex eoque novam constituimus dioecesim Bafatanam, quam immediate subiectam Sanctae Sedi volumus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Bafatà atque paroeciale templum ibidem exstans, Deo in honorem Virginis Mariae titulo « Nossa Senhora da Graça » dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Ioannes Paulus Gobel, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

 Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Martii, anno Domini bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardo Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 424-425

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana