Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MARADIENSIS*

IN REPUBLICA NIGRITANA NOVA CONDITUR
DIOECESIS MARADIENSIS APPELLANDA

 

Summa diligentia totum dominicum gregem pascere nitentes, studiose adlaboramus ut Christi Evangelium ubique terrarum nuntietur rectaque ratione explanetur. Nunc vero de Christifidelibus deque cunctis hominibus bonae voluntatis in Republica Nigritana degentibus cogitamus atque res disponere properamus ut salutiferae ibi veritatis praedicatio facilius commodiusque eveniat. Accepta igitur sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, a dioecesi Niameyensi territorium districtuum civilium, vulgo «Maradi», «Tahoua», «Agadès», «Bilma», «Diffa» et  «Zinder» abstrahimus novamque dioecesim constituimus Maradiensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe vulgo dicta «Maradi» locamus templumque ibidem exstans sub titulo «Notre Dame de Lourdes» ad gradum evehimus ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Maradiensem Sanctae Sedi immediate subiectam efficimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Cetera cuncta ad Iuris Canonici normas exsolvantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Marium Zenari, Archiepiscopum titulo Iuliensem atque in Republica Nigritana Apostolicum Nuntium, legamus. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio decimo mensis Martii, anno Domini bismillesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardo Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, p. 426

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana