Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

QUETTENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA QUETTENSIS CONDITUR

 

Spectantibus cunctis vereque res aestimantibus satis quidem elucet Catholicae soliditatem communitatis maturitatemque in Pakistaniae regione, quae « Balochistan » nuncupatur, tantos nuperius fecisse progressus ut iam sui iuris eadem effici possit ecclesiastica dicio. Quo efficacius igitur prospiciatur evangelizationis inceptis illum apud populum perplacet Nobis, audita prius Congregatione pro Gentium Evangelizatione, re prorsus deliberata ac sententiis exceptis omnium quorum refert, novam ibidem Praefecturam excitare Apostolicam. Summa propterea pro auctoritate Nostra apostolica partes provinciae civilis iam commemoratae « Balochistan », hucusque ad archidioecesim Karachiensem necnon dioecesim Hyderabandensem in Pakistan iure pertinentes, seiungimus indeque Praefecturam Apostolicam excitamus postmodum Quettensem nominandam, cum ea praecipua eius sit civitas. Eodem praeterea consilio fines earundem circumscriptionum ita ex integro definimus ut Archidioecesis Karachiensis sola loca civitatis Karachiensis sibi servet propriisque cum quinque regionibus quibus nomina: « Central », « South », « West », « East » et « Malir » et dioecesis Hyderabadensis in Pakistan totam occupet civilem provinciam cui titulus « Sindh ». Fidenter omnino novam hanc Praefecturam Apostolicam pastoralibus concredimus curis Congregationis Missionariorum Oblatorum Beatissimae Mariae Virginis, Haec vero quae decrevimus ad effectum Venerabilis Frater deducet Alexander D'Errico, Archiepiscopus titulo Carinensis et Apostolicus in Pakistania Nnntius. Constitutionem denique hanc Apostolicam Nostram tam praesens in tempus valere volumus quam in futurum, quibusvis rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Novembris, anno Domini bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
CRESCENTIUS card. SEPE
     Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 2, pp. 100-101

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana