Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IRCUTSCANA SANCTI IOSEPHI*

IN RUSSIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IRCUTSCANA SANCTI IOSEPHI

 

In beati Petri cathedra positi totius Dominici gregis spirituali bono atque regimini sedula navitate, iuvante Deo, nitimur providere. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Georgius Mazur, S.V.D., Episcopus titulo Tabuniensis et Administrator Apostolicus Siberiae Orientalis Latinorum, ob amplum numerum Christifidelium in circumscriptione ecclesiastica sibi commissa degentium ab hac Apostolica Sede petivisset ut territorium eiusdem Administrationis Apostolicae attolleretur ad gradum ac dignitatem dioecesis, Ircutscanae Sancti Iosephi nuncupandae, Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Georgio Zur, Archiepiscopo titulo Sestensi et in Russia Legato Apostolicae Sedis, de consilio Secretariae Status, admotae postulationi certo animabus profuturae perquam libenter concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Nostrae potestatis, ex territorio Administrationis Apostolicae Siberiae Orientalis Latinorum novam condimus dioecesim Ircutscanam Sancti Iosephi. Huiusce dioecesis sedem in urbe « Irkutsk » a ponimus ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Iosephi dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus. Praeterea eandem dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Ecclesiae Moscoviensi Matris Dei eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Moscoviensis Matris Dei subicimus. Mandamus insuper ut quam primum ibidem Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui ipsi Praesuli valido sint auxilio in regimine eiusdem Sedis. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem adque sacrorum candidatorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti Seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam, si fas erit, mittantur. Quae praescripsimus, perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Georgio Zur, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOANNES B. card. RE
     Congr. pro Episcopis Praef.

                                                    

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
 Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 597-598

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana