Index   Back Top Print


IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KALOOKANA*

IN PHILIPPINIS NOVA CONDITUR DIOECESIS KALOOKANA

 

Quoniam quaelibet Ecclesia particularis in id constituitur ut Christifideles per Episcoporum curas facilius in itinere ad aeternam salutem possent dirigi, haec Apostolica et Romana Sedes annititur ut ordinatio Sedium episcopalium in dies aptior fiat. Quare, cum Venerabilis Frater Noster Iacobus L. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Sin, Archiepiscopus Metropolita Manilensis, audita Conferentia Catholicorum Episcoporum Philippinarum, ab hac Apostolica Sede petivisset ut quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur ad efficacius providendum spirituali bono fidelium in ea degentium, Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Antonii Franco, Archiepiscopi titulo Gallesini et in memorata Natione Nuntii Apostolici, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. A Manilensi archidioecesi separamus integrum territorium, prout praesens civili lege circumscribitur, urbis patrio sermone nuncupatae «Kalookan City-South» et municipiorum «Malabon» ac « Navotas », atque ex ita distractis locis novam constituimus Kalookanam dioecesim. Sic conditae Ecclesiae sedem episcopalem in urbe «Kalookan City-South» ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Rochi dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis templi evehimus cuique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus aliae in orbe catholico cathedrales aedes fruuntur. Praeterea dioecesim Kalookanam suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Manilensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Manilensis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus praedicto Apostolico Nuntio, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in eadem Natione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus. contrariis quibuslibetr ebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Laurentius Civili, Protonot. Apost.
Iosephus Conte, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 806-807

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana