Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PASIGINA*

IN PHILIPPINIS NOVA DIOECESIS PASIGINA APPELLANDA ERIGITUR

 

Dei claritas quae vivificat omnes homines diligenter est annuntianda ut in eum credant eiusque percipiant vitam. Quamobrem libenter accepimus petitionem Venerabilis Fratris Nostri Iacobi L. S.R.E. Cardinalis Sin, Archiepiscopi Manilensis, qui, audita Conferentia Episcoporum Philippinarum, a Sede Apostolica humiliter postulavit ut ex quadam parte archidioecesis sibi concreditae nova dioecesis conderetur. Ideo, praehabito favorabili voto quorum interest, audito consilio Congregationis pro Episcopis, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis statuimus ut ab archidioecesi Manilensi separetur territorium, quod in praesens civilibus circumscribitur finibus, urbis nempe vulgo dictae « Pasig City » et municipiorum vulgo nuncupatorum « Pateros » et « Taguig », atque ex ita distracto territorio nova erigatur dioecesis, Pasigina appellanda, quam Metropolitanae Ecclesiae Manilensi suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro Episcopis obnoxiam facimus. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo nuncupata « Pasig City » statuimus templumque paroeciale inibi exstans, Deo in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, clerum et Seminarii alumnos, congruam institutionem, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur praescripta Iuris Canonici. Documenta et acta quae conditam hanc dioecesim respiciunt, ad eandem Curiam mittantur ibique in tabulario serventur. Ad haec omnia perficienda delegamus Venerabilem Fratrem Antonium Franco, Archiepiscopum titulo Gallesinum atque Nuntium Apostolicum in Philippinis vel, eo absente, negotiorum Sanctae Sedis in eadem Natione gestorem, cui sane necessarias et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito remittendi ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis. Has denique Litteras Nostras ratas et firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Laurentius Civili, Protonot. Apost.
Iosephus Conte, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 807-808

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana