Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM DUCENTESIMUS

SINITUR PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI IMAGO BEATAE MARIAE
VIRGINIS VULGO ICONAVETERE NUNCUPATA, QUAE IN CATHEDRALI
TEMPLO METROPOLITANAE ECCLESIAE FODIANAE EXSTAT

 

Ad futuram rei memoriam. – Cum ducentesimus et quinquagesimus feliciter recurreret annus impletus ex quo fideles Fodiani mariali, ut fertur, prodigio sunt ditati cumque secundum etiam revolveretur saeculum postquam imago Beatae Mariae Virginis vulgo «Iconavetere» appellata a Petriano Canonicorum Collegio coronata est, Venerabilis Frater Iosephus Lenotti, Archiepiscopus Fodianus, datis litteris die XII mensis Decembris anno MCMLXXX, vota quoque cleri ac populi significans, a Nobis enixe petivit ut illam imaginem Nostro nomine et auctoritate pretioso sineremus diademate redimiri. Nos igitur huiusmodi precibus libenti animo cupientes obsecundare, de sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, hisce Litteris Nostraque Apostolica potestate Fodiano Ordinario eas partes committimus ut imagine Beatae Mariae Virginis vulgo «Iconavetere» nuncupatae et in templo cathedrali eiusdem archidioecesis impensis fidelium obsequias excultae, die suo arbitrio deligendo, iuxta ritum formulamque praescriptam, pretiosam coronam Nostro nomine et auctoritate imponat. Nos vero minime dubitamus quin haec sacra sollemnia in religiones bonum populique spirituale emolumentum bene vertant; pariterque fore confidimus ut eius urbes cives, quin immo totius Fodianae Ecclesiae Christifideles ad caeli Reginam venerandam magis magisque in dies incitentur. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Ianuarii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana