Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TANTA EST

BEATA MARIA VIRGO, QUAM POPULUS VULGARI SERMONE HONORAT
PER TITULUM «NUESTRA SEÑORA DE LA PRESENTACIÓN»,
COFIRMATUR PATRONA DIOECESIS S. PHILIPPI IN VENETIOLA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Tanta est beatae Mariae Virginis amplitudo et gloria, ut quaevis aut religio, aut cultus, aut honor, si cum illius dignitate componatur impar cedat oportet. Est enim illa Christi, Filii Dei, castissima parens, et caelοrum Regina, et fidissima christianorum tutela, quae filiorum necessitatibus materna cura medetur. Haec sane causa est, cur Nos, ceu alteram Matrem aestimantes, et honoremus ipsi quam maxime pοtest, et coli eam a Christifidelibus gaudeamus. Qua re, cum Venerabilis Frater Thomas E. Márquez Gómez, Episcopus S. Philippi in Venetiola, pietate motus qua clerus populusque suus in beatissimam Virginem Mariam fertur sub titulo vulgo «Nuestra Señora de la Presentación», et probaverit electiοnem eius in Patronam dioecesis, et pοpοscerit a Nobis ut electionem atque probatiοnem a se factam confirmaremus ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recοgnoscendis», n. 30, Nos, ea rata habentes, quae Sacra Congregatiο pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuerit factis a Nobis olim potestatibus, libenti animo postulatis concedimus, nempe ea spe fore ut per oblatam occasionem et tantae Matris affectus crescat in animis, et per illam Dei gloria magnοpere gliscat. Placet ergo beatam Virginem Mariam quam populus «Nuestra Señora de la Presentación» appellare cοnsuevit, Patronam dioecesis S. Philippi aeque esse et haberi, cum iuribus et privilegiis quae titulus ille cοmpοrtat. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Augusti, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana