Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VALDE OPTABILE

IN GUINEA AEQUINOCTIALI SEU «AEQUATORIALI»
NUNTIAURA APOSTOLICA CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Valde optabile est Nobis ea omnia consilia ad effectum adducere, quae magno videntur esse momento ad publicas necessitudinis rationes inter civilem civitatem et Apostolicam hanc Sedem ineundas initasque fovendas aut prosperandas. Hac ipsa de causa, nominatim Guineam Aequinoctialem cogitantes, hisce Nos Litteris vi et potestate Nostra Apostolica ibidem Nuntiaturam Apostolicam, cuius sedes erit in urbe vulgo «Malabo», nunc condimus eademque ei, ut par est, officia deferimus et privilegia necnon indulta, quae ad singulas pertinent Nuntiaturas Apostolicas. Quae autem hic edicimus, statuimus, decernentes ut Apostolicae hae Litterae Nostrae sive nunc sive in posterum suos habeant effectus. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana