Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO AMPLIUS

IN MAGNA BRITANNIA APOSTOLICA NUNTIAURA CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quo amplius mutuae amicitiae atque necessitudinis rationes inter hanc Apostolicam Sedem et Magnam Britanniam iam feliciter initae proveherentur, Nobis peropportunum est visum Nuntiaturam Apostolicam in ea Natione condere. Hanc igitur ob causam re bene considerata diligenterque perpensa deque plenitudine Nostrae potestatis, harum Litterarum vi, Apostolicam Nuntiaturam in Magna Britannia constituimus, eidemque omnia et singula officia, privilegia atque indulta deferimus quae huiusmodi Legationum propria sunt.

Decernimus praeterea ut conditae Nuntiaturae Apostolicae sedes Londinii in clarissima urbe Regni principe ponatur. Quae denique per praesentes Litteras statuimus vim suam habere nunc et in posterum volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Ianuarii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana