Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTOS CAELITES

TEMPLUM ABBATIALE ORDINIS CISTERCENSIUM QUOD EST IN LOCO ZIRZ,
IN FINIBUS DIOECESIS VESZPRIMIENSIS, AD DIGNITATEM BASILICAE
MINORIS EVEHITUR, OCTAVO ABEUNTE SAECULO CONDITAE ABBATIAE

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos caelites, ac praesertim beatam Mariam Virginem, venerandam Christi Matrem, honorari a fidelibus non modo congruum, sed etiam salutare est, cum fuerint illi amici fidissimi Dei, quos Pater diligit, atque exempla egregia virtutum ediderint, quae christiani sequantur vestigiis illorum inhaerentes. Ceterum sunt etiam nostri mortalium intercessores, quibus in vitae discriminibus confidamus. Qua re, cum Venerabilis Frater Ladislaus Paskai, Episcopus Veszprimiensis, ab hac apostolica Sede petierit, suo nempe clerique populique nomine, ut templum abbatiale Ordinis Cisterciensium, beatae Mariae Virgini caelo receptae dicatum, quod in loco Zirc surgit in illa dioecesi, ad gradum atque dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, ratione habita tum templi ipsius maiestatis, tum artis, qua structum est, tum maxime pietatis quae ibi alitur, ignis instar, erga Deum eiusque castissimam Matrem, bene fieri censuimus, si admotae expostulations concederemus: confidimus enim fore ut illic ex occasione Christi religio revirescat, magno cum animorum bono. Quandoquidem autem hoc anno octo saecula complentur a primaevae humus Abbatiae structura, placet hic nonnulla subicere, quibus historia, ac quasi vita eius innotescat, ab ortu ad nostra usque tempora. Nata est autem Abbatia B.M.V. de Zirc, seu Novae Claraevallis, anno MCLXXXII, a Bela III Rege Hungariae condita, qui sex omnino monasteria aedificavit, eo nempe consilio ut monachorum vitae genus fermentum esset in populo pietatis atque honorum operum. Tametsi autem de gestis monachorum tempore Medii Aevi pauca ad nos tradita sunt, cum documenta Turcarum dominatione omnia perierint, scimus tamen Abbates Zircenses pluries fuisse a Summis Pontificibus ad maxima negotia tractanida legatos; exemplo sit horum, mandatum ab Innocentio V iis datum, in causa canonizationis S. Margaritae, Belae IV Regis filiae. Ceterum, monachorum pietas, labor, fama, usquequaque laudabilia fuerunt. Post autem acceptam cladem a Turcis anno MDXXVI in Mohécs, Abbatia Zircensis duo per saecula deserta est. Revixit autem, ceu flos post hiemem, initio saeculi XVIII, cum Abbatiale templum, quod nunc admiramur, structum est opere nobilissimum religione sanctissimum, et anno MDCCLII consecratum. Saeculo autem XIX omnes Abbatiae Hungaricae Cistercienses in unum coniunctae sunt, easque Decessor Noster Pius XI, anno MDCCCCXXIII in Congregationem sui iuris erexit. Sodalitas vero haec per saecula crescere ac florere per opera caritatis, per iuventutis institutionem, per scholas perque ceteras apostolatus formas. Incitabant profecto vehementer et incitant ad haec, tum Christi urgens oratio (cf. Marc. 16, 15); tum maiorum, id est sanctorum Monachorum exempla virtutis; tum Ecclesiae atque Nostra Ipsorum vox, per Adhortationem Apostolicam edita «Catechesi tradendae» atque per singularem Epistulam ad Venerabilem Fratrem Nostrum Ladislaum S.R.E. Cardinalem Lékai, Archiepiscopum Stringoniensem, ad Hungariae Archiepiscopos et Episcopos, Sacerdotes, Religiosos, Christifideles, die VI mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX datam de religione docenda. Quantopere autem religiosa haec Abbatiae Zircensis industria profuerit sive Ecclesiae sive etiam civili Societati, quantaque spes in hac educatione insit, nemo non videt. Quae cum ita sint, ea quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuit, factis olim a Nobis potestatibus, probantes, quam aequo animo templum de quo mentionem fecimus in Basilicis Minoribus annumeramus cum iuribus et honoribus debitis, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII, poscit. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Martii, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana