Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HONORARI SANCTOS

TEMPLUM S. TAMMARI, QUODO SURGIT IN LOCO GRUMO NEVANO,
IN DIOECESI AVERSANA, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Honorari Sanctos tamquam amicos fidissimos Dei, eorumque memoriam virtutum transmitti per saecula ut Christi fideles ad imitationem persequantur, tempia denique Deo illorum honorem strui atque ornari, id catholica Ecclesia et probavit semper, et probat, cum laudes et gloria Sanctorum in Dei laudem atque gloriam redundent. Cum ergo Venerabilis Frater Ioannes Gazza, Episopus Aversanus, sive suo, sive cleri populique nomine ab hac Apostolica Sede petierit ut sacrum Sancti Tammari templum, in loco v. d. Grumo Nevano situm, in suae dioecesis finibus, ad gradum Basilicae Minoris eveheretur, Nos, ratione habita tum templi ipsius pulchritudinis, tum cultus antiquitatis, tum reliquiarum atque monumentorum quae templo continentur, tum denique pietatis, quae cleri populique studio, Pastore nempe praeeunte, ibi ceu flamma alitur, bene fieri censuimus et admotae postulationi concederemus. Confidimus enim fore ut per concessum honorem animorum religio magnopere crescat. Quapropter, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis pοtestatibus de re statuerit, apostolica Nostra auctoritate templum S. Tammari, cuius mentionem fecimus, Basilicis Minoribus accensemus, cum iuribus atque privilegiis rite competentibus, servatis tamen iis, quae per Decretum «De Titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum, iubentur. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quod egimus tum Episcopo Aversano tum clero populoque Grumi Nevani felix faustum fortunatumque sit.

Datum Romae apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Martii, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSΤINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana