Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ADORANDA CHRISTI VERBA

MARIAE RIVIER BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Adoranda Christi verba: «Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc 16, 15) percommode Venerabili Servae Dei cedunt Mariae Rivier, utpote quae talia verba sibi facta reputans, quoad vixit nihil aliud quam apostolatum gesserit in salutem animοrum, quasi vis arcana humanam eius voluntatem moverit, atque corpus illud fragile ob infractum robur fulserit. Quam, sane, die XIX Decembris anno MDCCLXVIII in vico Montpezat natam, in Galliae finibus, atque duοbus post diebus sacro fonte ablutam, implacabilis dolor momοrdit, ceu forem hiems. Nam gravi casu cum decidisset, omni amisso pedum usu, iam nullo modo aut stare aut ambulare potuit. Matri ergo tristissimae, sed plenae fidei, simili cοnsolationi erat, simul viridissimae spei, aegram filiolam in aliquam beatae Mariae Virginis a pietate aediculam deferre, eique illam credere. Quod cum quattuor per annos cotidie egisset pia parens, quam longos tandem, o mirum ! puella sanata est, quamvis, quasi in signum superati periculi, brevi esset corpore. Iuxta autem promissum, Maria puellarum curam adhibere coepit, alto animo; neque per totam vitam aut ab incepto declinavit, aut a sententia deflexit. Aperto ergo ludo in suo pago natali, pueros puellasque, nec non illorum matres religionem docebat, interim pauperes miserosque visitans, aegrisque assidens. Rogata praeterea a Curione, quam aequissimo animo id etiam in se suscepit, ut pueros ad primam Communionem pararet, quam laetissimo fructu. Sed iam rei publicae commutandae motus, atrociores quidem, in Gallia inminent: dantur strages, sacerdotes occiduntur, Religiosi dissipantur, paroeciae vacuae fiunt, omnia in clandestino fieri, sicut in persecutione. Neque tamen haec Mariae animum frangunt; quae privatim, publice Christifideles cogit, erudit, hortatur quasi sacerdos, periculi incuriosa. Cum autem anno MDCCXCIII mater obiisset, pia filia re paterna pauperibus distributa, Thueyts vicum petit, qui industriae ipsius latius patere videbatur, ibique praeter scholara, etiam ephebeum puellarum educandarum condit. Atque hic etiam, haec est rerum humanarum fortuna ! ab acerba reprehensione temeritatis, ad apertam laudem incolse illi transeunt; quin, carentes parocho, confestim ei circumfunduntur, quasi alteri ab illo, religionem sitientes. Ceterum, ea tempestate Maria consilio sacerdotes occulti fulta, qui fuit M. Pontanier, Sulpitianus Sodalis, novam Religiosarum Congregationem constituit, iam diu mente conceptam, ad Christi plebem erudiendam. Quae sane, die XXI Novembris anno MDCCXCVI orta in pago Thueyts, nomen a Praesentatione Mariae sumpsit. Non autem praetereundum est in tanto opere condendo atque moderando Venerabili Matri pium virum Iosephum Vernet adfuisse, Vicarium Generalem dioecesis Vivariensis, rara pietate, consilio, prudentia. Ut autem bonae Matri erat in votis, sociae labores opinione celerius multiplicantur, non modo simplices et ineruditae, sed doctae litterisque imbutae. Videres igitur illas, Mariae vestigiis instantes, die dominico e sua sede apium more prodeuntes praedicare per pagos, colloqui cum popularibus, confortare haesitantes, aegrotos visitare, vocare noctu sacerdotes qui sacramenta occulte ministrarent. Neque ita agentes iram Dictatorum acerbam non concitaverunt; sed prudentia, robur, interdum studia ipsa illorum qui adversae partis erant, sedavit. Etiam Episcopus, qui antehac nimis circumspectus cum primis fuisset, opere florente, flavescente messe in admirationem versus, et laudavit et exclamavit ibi esse certe digitum Dei. Ceterum, per pactum conventum inter S. Sedem et Galliam anno MDCCCI initum, mutatis in medius Ecclesiae condicionibus, Institutum a Praesentatione Mariae effusis habenis altum petiit finesque protulit. Nascuntur ergo novae domus Religiosae quasi ex arbore frondes, in dioecesibus Mimatensi, Nemausensi, Avenionensi; praeterea in urbe Bourg-Saint-Andéol, in qua princeps Sodalitatis Sedes anno MDCCCXX constituta est, in vetere nempe coenobio quam apto ad crescentis ac florentis Instituti necessitates; alibi scilicet tam multae, ut labentibus annis iam erectae domus non numerarentur. Atque Maria Rivier praeit omnibus in media scie, industria, labore, virtute, studio rerum caelestium, amore in omnes. Sed si per haec animus celerior et expeditior fiebat, corpus terebatur cotidie ceu vestis. Atque paulatim, anno MDCCCXXXVIII, die III Februarii, naturae cessit, serenissimo occasu. Quod si nunc, quasi eius arcana naturae in interiore sacrario clausa, brevi inquisitione attingere velimus, hoc praecipue est in eius laude ponendum, quod sanctos Christi Apostolos sit fide ac labore aemulata. Is enim unus in ea regnabat articulas: quomodo aptiusque homines in Dei cognitionem et amorem adduceret; adeo ut, dicebat, si optio ei data esset, utrum viveret ad labores, an moreretur ad aeternum et incommutabilem vitam, illud omnino mallet. Inops opum, dives erat atque copiosa fidei. «Si enim – adfirmabat – opibus affluxissem, non tanta essem aggressa; cum autem rerum omnium egena essem, idcirco coepta bene verterunt». His armis divinam arcem semper expugnabat; ac semper tantum pecuniae, olei, vestium adesse, quantum opus esset. Quin immo, quo iniquior conditio esset, eo liberalior pia mater erat, perinde ac si tali ratione Deum sibi obligari vellet. Ceterum, acerbe severa erga se, perindulgens ac dulcis erat in alios, maxime pauperes. Fuit etiam haec beata Dei famula fortis ad pericula; quod tum cetera ostendunt, tum hoc: quod eo ipso tempore religiosam Societatem constituit, quo reliquae omnes exstinguerentur oppressae; neque id quasi secreto, sed luce et palam. Quanta vero eius auctoritas esset apud omnes, verba alicuius magistratus aperiunt adfirmantis se duos omnino vidisse graves obtutus, Napoleonis I atque Matris Mariae Rivier. Prex eius ex ore fluebat tamquam aqua de fonte perennis; crux omnem eius vitam tinxit; sententiae eius nonnullae Sanctorum sapientiam sapiunt. Non ergo mirum, si adhuc vivens haec Dei famula, tantis cumulata virtutibus gratiisque dignata, sancta haberetur. Crescente vero opinione post mortem, visum est cum utilitate animorum congruere, si publicum Ecclesiae iudicium de eius sanctitate exploraretur. Factum ergo ut, actis de Iure agendis, die XII Mai, anno MDCCCLIII, Pius IX, Decessοr Nοster, decretum de intrοducenda Causa beatificatiοnis faceret; item Leo XIII P. M. die XIII Iunii, anno MDCCCXC, de heroicis eius virtutibus certam sententiam tulit egregiis cum laudibus. Tandem Ipsi die XXVII Novembris, anno MDCCCCLXXXI, miraculum a Deo patratum ob intercessionem venerabilis Servae Dei probavimus, ab altero signo producendo, iure requisito, actores eximentes. Post haec ad sollemnem beatificationem tum eius, tum aliorum, ventum est, quae hodie facta est in foro S. Petri, Romae, per hic subiectam formulam: «Nos, vota fratrum Nostrorum Ioannis Bluyssen, Episcopi Boscoducensis, Ioannis Hermil, Episcopi Vivariensis, Paul Grégoire, Archiepiscopi Marianopolitani, Francisci Xavier Azagra Labianο, Episcopi Carthaginensis in Hispania, nec non plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Petrus Donders, Maria Anna Rivier, Maria Rosa Durocher, Maria Angela Astorch, Andreas Bessette, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Petri Donders, die decima quarta Ianuarii. Beatae Mariae Rivier, die tertia Februarii, Beatae Mariae Rosae Durocher, die sexta Octobris, Beatae Mariae Angelae Astorch, die secunda Decembris, Beati Andreae Bessette, die sexta Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris, et Fllii, et Spiritus Sancti. Amen». Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, confidimus fore ut novo virtutis exemplo proposito aetati nostrae quam apto, Ecclesia omnis huius Beatae vestigiis insistat.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Mai, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana