Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

BEATO CRISPINO A VITERBIO, LAICO PROFESSO O.F.M.
 CAPUCCINORUM, SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«Laetamini in Domino et exsultate, iusti, et gloriamini, omnes recti corde» (Ps 31, 11). Profecto, qui Deo ut filii adhaerent, eius se voluntati permittentes, noxis non se commaculant, a rebus abstinent vanis, habent unde, in secundis et adversis, iugiter gaudeant. Quae laetitia, propria quidem cunctorum, qui ad christianarum virtutum fastigium pervenerunt, significantius manifestata est in sancto Francisco Assisiensi, «perfectae laetitiae» praecone, eiusque germano filio spirituali et sectatore studioso, Crispino a Viterbio, quem primum ex quo Pontificatum inivimus, in Sanctorum Caelitum album referre statuimus.

Eius natale sοlum fuit Viterbium, urbs rerum gestarum memoriis artisque operibus nobilis, quae tum Patrimonii beati Petri finibus continebatur. Ibi ergo die XIII mensis Novembris anno MDCLXVIII in lucem est editus, Petri nomine sibi imposito in sacro baptismate. Parentes eius, Ubaldus Fioretti et Martia, qui labore manuum victum quaeritabant, honestam et admodum piam vitam duxerunt, filios in timore Domini educantes.

In hac domestici convictus sede egregie institutus et ad religionem informatus, puerulus praesertim oboedientia enituit, quam parentibus volens exhibuit necnon, genitore e vivis erepto, patruo, qui eius curam suscepit. Fulsit etiam in eo singularis cultus, quo beatam Mariam Virginem prosequebatur; qui admodum crevit, postquam puer quinque annorum, a matre ductus ad sanctuarium, a Quercu appellatum et Viterbio propinquum, Deiparae Virginis est servititi oblatus. Tunc ipse eam in Matrem accepit.

Adulta aetate hanc oblationem quotannis festo die Annuntiationis Domini maxima devotione renovavit, qui per totum vitae cursum beatam Dei Genetricem suavissimo Matris nomine vocavit et ut Dominam et Patronam specialissimam filii in modum et humili obsequio coluit.

Initia litterarum et grammaticae didicit quidem, sed propter egestatem parentum coactus est egredi schola et artem sutoriam, in qua patruus versabatur, exercere; quam quidem fecit, donec in saeculo vixit.

Se abnegandi studio iam illo tempore captus, noctu, aliis dormientibus, surrexit e lectulo, ut super nudum pavimentum cabaret; quandoque vero clam in inferius cubiculum descendit, ubi, remotis arbitris, se funibus flagellaret. Ieiunium etiam diligentius servavit ita ut patruus, timens ne adulescens tabesceret macie, malore cibi portione eum iusserit uti, qua extenuatum corpus reficeret.

Ita, exemplo ad virtutem necessariis civibusque praelucens, Viterbii vitam duxit usque ad aetatem viginti trium fere annorum. Interim vero, divino lumine illustrante, rerum temporalium vanitatem et aeternarum praestantiam altius perspiciens, statuit relinquere saeculum et consilium de capessendo statu religioso secum ipse coepit agitare.

Cupivit quidem vehementer nomen dare instituto, in quo secundum veterum eremitarum morem uni Deo inter labores et austeritates vacaret; cum vero in publica supplicatione, quae Viterbii fiebat ad divinum implorandum auxilium in quadam civitatis necessitate, fortuito vidisset modestiam novitiorum Capuccinorum pie incedentium, deliberavit eorum se aggregare Familiae. Nactus occasionem adventus in urbem Viterbium Praesulis Provinciae, ab eo petiit enixe ut se inter religiosos laicos benigne ascriberet. Quamvis non satis firma candidati valetudo rem dissuadere videretur, tamen idem moderator provincialis eius precibus obsecundavit.

Repugnaverunt autem adulescentis proposito propinqui, imprimis mater, aegre ferens quod filio orbaretur et hic inter Fratres Minores Capuccinοs humilem statum laicorum deligeret; obnisi sunt etiam quidam illius Ordinis sodales, maxime superior domus novitiatus, propter infirmitatem corporis, qua is laborare videbatur.

Verumtamen, omnibus huiusmodi difficultatibus divina ope superatis, Petrus voti est compos factus ac die XXII mensis Iulii annο MDCXCIII in Capuccinorum Religionem cooptatus, assumpto nomine Crispini ad honorem S. Crispini, sutοrum caelestis Patroni.

Probations tempus religiosi animi ardore transegit, quo etiam iussus est experimenta dare virium ad sustinenda laboriosa officia fratrum laicorum idonearum. Die demum XXII mensis Iulii anno MDCXCIV summa pietate votorum sponsione se Deo in omne tempus obligavit.

Exinde Crispinus, qui ultimum locum sibi elegit, ministeria demissae menti suae congruentia, varus in Ordinis coenobiis obiit: in domo oppidi Tulphae addictus est coquinae, unde anno MDCXCVII in Urbem est ascitus ut in Romano valetudinario Capuccinorum infirmis deserviret. Cum vero id muneris secum ferre putabatur quiddam honoris, petiit ut ad viliora officia destinaretur. Missus est ergo Albanum, ubi iterum in coquina familiae religiosae ministraret. Quia vero ibi aliquot annos commorans assiduitate ac diligentia in opere faciendo, maxime vero vitae suae exemplis, nominis famam invitus erat adeptus non solum apud vulgus, sed etiam apud primores Ordinis sodales et apud magnates ibidem rusticantes, a generali Moderatore suo flagitavit ut inde devocaretur. Quod cupiverat assecutus, hortum coenobii Montis Rotundi excoluit, deinde Romam reversus, sponte se obtulit ministrum infirmorum fratrum Religionis suae ad Forum Clodii (quod oppidum vulgo «Bracciano» appellatur), qui fere omnes contagiosa febri erant correpti. Crispinus, qua ardebat in proximum caritate, nihil curans de aëre insalubri vitaeque propriae spernens periculum, aegrotis tam sollerter assedit ut nemo ex iis gravi morbo illo sit exstinctus. Ipse vero in eum incidit quidem, sed, divina ope adiutus, praeter humanam exspectationem convaluit.

Anno MDCCIX vir humillimus coenobio Urbevetano est assignatus ut munus gereret eleemosynarum collectoris; quod per quadraginta fere annοs  tam laudabiliter obiit ut fratrum necessitatibus abunde consuleret atque virtutum splendore, praesertim animi candore, suavitate morum, vitae modestia saecularibus acceptissimus esset.

Viam ingressus perfectionis, in mandatis sibi officiis indefesso labore, hilaritate mira versabatur, simulque, quidquid supererat temporis, id in precibus fundendis insumebat. Enituit in eo singulare studium se abnegandi, quo ductus ieiuniis, vigiliis aliisque paenitentiae operibus corpus macerare consueverat. Curae ei etiam fuit ut divinae et ecclesiasticae legis praecepta Ordinisque regulas accuratissime servaret; quo factum ut ex hac parte sodalibus esset salubre exemplum.

Vir summa vitae integritate et innocentia, paupertatem ita coluit ut Seraphicum Patrem Franciscum aemulari videretur: habitu et pallio utebatur obsoleto et resarto, plerumque ab aliis dimisso; cella eius permodica supellectile erat instructa ipseque in lectulo angustissimo cubabat super tam tenuem culcitam stramineam ut reapse corpus in nudis poneret tabulis. Sed non solum ipse fuit «dominae paupertatis» studiosissimus sectator, verum voluit etiam ut sodales, non acervantes pecunias neque de crastino cogitantes, ad tam praecelsam virtutem se conformarent.

Crispinus vere admirabili fuit oboedientia, quippe qui voluntatem suam Deo prorsus permitteret. Qua mente ductus, iussa moderatorum, quos divinae auctoritatis nuntios habebat et impense venerabatur, numquam non laetus excepit promptoque animo est exsecutus. Quin immo non solum eorum praeceptis sed etiam suasionibus alacer obtemperavit eorumque a se intellectam voluntatem, antequam verbis proferretur, opere implevit. Quaecumque ardua et naturae repugnantia, sibi iniuncta, sine ulla haesitatione perfecit neque umquam auditus est de inconsulta cliqua conqueri iussione aut mandati obtendere difficultatem.

Fidei lumine illustratus a teneris annis, nullo non tempore ostendit: «Christum habitare per fidem in corde ipsius» (cfr. Eph 3, 17); quapropter, quidquid ad cultum divinum pertinebat, id sedulo est exsecutus atque interdum, interiore quadam motus impulsione, bonitatem Dei exclamando praedieavit vel haec protulit verba: «Credo, Domine, confirma fidem meam !».

Etsi religiosus laicus erat neque in divinis litteris exercitatus, tamen in Sacra Scriptura se peritissimum praebuit ita ut aliis esset admirationi. Missionarium se sentiens, dum per vicos cursitat montanos ut stipem emendicaret, agrestes, praesertim horis vespertinis, rudimenta fidei docuit magno cum fructu. Plurimi etiam ad eum accedere consueverant, consilium exquisituri.

Erga augustum Eucharistiae Sacramentum summo ac paene inexplicabili ardebat pietate, Iesum, sub specie panis praesentem, saepissime invisens pronusque adorans.

Qui impensissima caritate in Deum et proximum flagrabat, etiam bona temporalia indigentibus pro viribus suppeditavit, imprimis sodalibus atque saecularibus egenis, ostiarios saepe monens, ne mendicos, coenobii ianuam pulsantes, sine eleemosyna dimitterent. In carcere inclusis praesto fuit estque opitulatu eorumque plures e vinculis liberavit. Solator quoque exstitit aegrotis, quos ad patientiam hortabatur divinaeque voluntatis acceptionem, et, si casus ferebat, ad christianam mortem composuit. Itaque ad pauperem hunc fratrem Capuccinum haec verba Sacrorum Bibliorum possunt transferri: «Oculus fui caeco, et pes claudo; pater eram pauperum» (Job 29, 15 s.).

Crispinus, cum valetudine uteretur in dies infirmiore, die XIII mensis Maii anno MDCCXLVIII clam vocatus est in Urbem ne tumultus fieret inter cives Urbevetanos, ibique, plenus annis et meritis, biennio post, die XIX mensis Maii, dum Annus celebratur Iubilaeus, pretiosa morte ad sempiternam lucem excessit.

Eius notitia mortis incredibili celeritate quoquoversus est perlata ita ut ilico e quavis Urbis regione homines turmatim accurrerent, exanimum corpus visuri. Neque solum vulgares, non solum viri ecclesiastici et religiosarum familiarum sodales, sed etiam optimates eo se effuderunt, manus et pedes illius deosculantes, corollas torpori admoventes, particules vestis surripientes; quae quidem vestis est sexies ob nimium animorum fervorem omnis dissecta ita ut toties cadaver nova oportuerit contegi. Praeterea, cum Annus Iubilaeus ageretur, multi etiam peregrini obsequii et pietatis causa accesserunt: quibus omnibus factum ut, Cardinali in Urbe Vicario iubente, corpus humilis discipuli Christi sex dies post obitum iaceret in feretro, et sic votis confertae multitudinis satis fieret. Caeci, claudi, aliis variisque infirmitatibus affecti Crispinum imploraverunt ut deprecatione sua se adiuvaret; quorum plures prodigiali modo ad sanitatem redierunt et Servi Dei «sanctitatem» divulgarunt.

Haec ergo sanctitatis fama, qua permagna fuerat, cum viveret Ille, post eius obitum percrebruit in dies ita ut, paucis annis a morte transactis, ordinaria processus de eadem fama sanctitatis et virtutibus et miraculis in Curia Urbevetana et apud tribunal Vicariatus Urbis sint instructi. Qui, anno MDCCLVII ad finem perducti, Sacrae Rituum Congregationi sunt exhibiti. Clemens vero XIII, Decessor Noster, adhibitis sibi precibus obsecundans, anno MDCCLXI decrevit ut causa introduceretur. Apostolicis deinde processibus institutes omnibusque rebus ad iuris normam exquisitis, Pius VI, item Decessor Noster, die VII mensis Iulii anno MDCCXCVI lato decreto pronuntiavit Crispinum a Viterbio virtutes theologales, morales ceterasque heroum in modum coluisse. Deinde exercita est quaestio de miraculis, quae eodem Servo Dei intercedente a Domino patrata esse ferebantur. De quibus postquam rite est disceptatum, Pius VII die XVIII mensis Maii anno MDCCCCIV edixit de duobus constare.

His igitur omnibus absolutis, idem Summus Pontifex die II mensis Augusti anno MDCCCIV sanxit tuto procedi posse ad sollemnem Venerabilis Famuli Dei Crispini a Viterbio beatificationem; cuius sollemnia in Vaticana Basilica egregio cultu celebrata sunt die VII mensis Septembris eodem anno.

Cum vero, post decretos Beatorum Caelitum honores, veneratio erga eum confirmaretur atque eiusdem deprecatione nova munera caelestia impetrata esse dicerentur, die XXVIII mensis Februarii anno MCMXXIII causa canonizationis est legitime aperta ac deinde ab actoribus propositi sanatio domini Rinaldi Crescia a gravi ulcere varicoso; in quam rite est inquisitum, eamque Consilium Medicum, a Sacra Cangregatione pro Causis Sanctorum coactum, anno MCMLXXVIII cunctis sensentiis affirmavit praeter naturae vires et leges contigisse. Re in suetis coetibus eiusdem Sacrae Congregationis pertractata, Nos die XIII mensis Iulii anno MCMLXXIX ediximus constare de uno miraculo, Beato Crispino a Viterbio intercedente, a Deo patrato, videlicet de praeter modum celeri, perfecta, constanti sanatione domini Rinaldi Crescia ab extenso ulcere varicoso. Habita autem ratione famae signorum, quae eiusdem Beati deprecationi adscribebantur, actores lege alterius miraculi proponendi exemimus. Universis igitur rebus expeditis, Nos in sollemni consistorio, die XXI mensis Maii anno MCMLXXXIII habito, statuimus ut Beatus Crispinus a Viterbio die XX mensis Iunii eodem anno Sanctus palam renuntiaretur. Hoc igitur faustissimo die in Basilica Vaticana, coram S. R. E. Cardinalibus et Romanae Curiae aliisque e regionibus Praesulibus non paucis, necnon sacrorum ministrorum, religiosorum, fidelium multitudine, Νοs precibus concessimus Venerabilis Fratris Nostri Petri S. R. E. Cardinalis Palazzina, Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum Praefecti, flagitantis ut Beatus Crispinus a Viterbio a Nobis in Sanctorum album referretur. Qua de causa cunctis Caelitibus Arius in adiutorium advocatis divinoque implorato Spiritu, Νοs pro munere supremi Ecclesiae universali Pastoris Christique in terris Vicarii, haec tandem pronuntiavimus verba: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrum consilio, Beatum Crispinum a Viterbio Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Quibus vocibus prolatis, item praecepimus ut hae conficerentur Litterae Decretales. Postquam vero gratias Deo una cum astantibus egimus et sermonem habuimus de nova Sancti vita et virtutibus, eius auxilium primi invocavimus atque sacris operari in eiusdem honorem perreximus.

Quapropter omnibus, quae investiganda ac ponderanda fuerant, accuratissime peractis, ea quae supra gesta commemoravimus iam toti Ecclesiae patefacimus, mandantes ut harum Litterarum exemplis, etiam types impresses, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque obsignatis, eadem prorsus fides habeatur, quae his ipsis tribueretur, si quando delude exhiberentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesima mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

Ego IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Iosephus Del Ton, Proton. .post.

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana