Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MEMORIAE PLANE

IMAGO B. V. M. A ROSARIO, QUAE AB ECCLESIA VERAE CRUCIS COLITUR
ET IN PAROECIALI SACELLO LOCI VULGO «ALVARADO» ASSERVATUR,
PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Memoriae plane proditum est praeclarum B. M. V. a Rosario simulacrum, quod in paroeciali sacra aede loci «Alvarado» vulgo dicti pie asservatur, inde a saeculo XVII magna veneratione in quadam potissimum regione dioecesis Verae Crucis assidue excoli a tot dilectis filiis. Simul autem constat plura eius sacra atque sollemnia tum mense Octobri tum mense Maio impensa cum exsultatione et immutata religione ibi celebrari necnon frequentiores esse Christifideles ad eiusmodi sacellum accurrentes ut tantae Matri amanter supplicent divinaque auxilia per eius intercessionem fidenti animo implorent. Quibus consideratis, Venerabilis Frater Iosephus Guadalupe Padilla Lozano, Episcopus et pastor Verae Crucis, ceteris Mexicanis Praesulibus idem omnino sentientibus, nuper, sua suique cleri ac populi vota expromens, a Nobis petere non dubitavit, ut memoratam B. M. V. imaginem pretioso diademate redimire sibi liceret Nostro nomine et auctoritate. Nos igitur, qui vehementer cupimus ut cultus amorque erga 13. M. V. magis magisque in omni Populo Dei excitetur, consiliis cum Sacra Congregatione pro Sacramentis et Culto Divino collatis, de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hasce per Litteras probato quem diximus Episcopo potentatem facimus, ut isti venusto simulacro Beatae Mariae Virginis a Rosario, quod in templo lοci «Alvarado» nuncupati asservatum fideles Ecclesiae Verae Crucis mira pietate venerantur, pretiosam ipse coronam imponat, de ritu ac formula praescriptis servatis. Contrariis quibtislibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XV mensis Septembris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana