Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TEMPLA SANCTORUM

TEMPLUM S. PETRI APOSTOLI IN LOCO VULGO COLLESANO,
IN DIOCESI CEPHALUDENSI, AD HONOREM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Templa Sanctorum honorari, maxime illorum quos ob Christi amicitiam fideles praecipua semper pietate per saecula prosecuti sunt, id profecto haec Romana Sedes, morem imitata maiorum, et probavit opinione atque sententia sua, et exemplo confirmavit; tenet enim per verum ac sincerum Sanctorum cultum religionem augeri in animis, non sine summi Dei laude fideliumque utilitate. Qua re, cum Venerabilis Frater Emmanuel Catariniechia, Episcopus Cephaludensis, datis Litteris suo suorumque cleri atque fidelium nomine ab hac apostolica Sede petierit, ut templum paroeciale S. Petri Apostoli loco vulgo Collesano, in sua dioecesi, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, considerato quam antiqua sit illa sacra aedes, quam dives memoriarum, quam insignis ob Sanctorum reliquias, ac, quod maximum est, quam vivax pietate, bene fieri censuimus, si admotis precibus concederemus. Quapropter, iis probatis quae sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuit, placet templum S. Petri Apostoli, de quo sermonem instituimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris insigniri, cum omnibus iuribus atque privilegiis rite competentibus, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum, poscit. Contrariis minime obstantibus. Ceterum quod egimus felix, faustum fortunatumque sit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulο Piscatoris, die IV mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana