Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAM IUCUNDA

CATHEDRALE TEMPLUM DIOECESIS SEDINENSIS-CARMINENSIS
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quam iucunda Nobis etiamnunc est illius decreti recordatio quo Decessor Noster immortalis memoriae Paulus Sextus decem ipsos abhinc annos provida quidem mente constitui censuit dioecesim Sedinensem-Caminensem ! Quam grata pariter superiore anno Nobis fuit cognitio ipsius sollemnis consecrationis novi ibidem cathedralis tempi Sancto Iacobo Apostolo sacri ! Binas vero hasce rerum faustarum memorias cupiens Venerabilis Frater Casimirus Majdański istis diebus commemorare ac veluti perpetuitati evidentiori commendare ab Sede Apostolica flagitavit, ut idem templum legitime proveheretur ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque, quippe quod praeterea non modo artis christianae inibi commendaret praestantia sed etiam frequentia eius et excellentia tamquam fontis atque centri omnium operum motuumque Ecclesiae Catholicae eisdem in locis. Sine ulla autem Nos dubitatione suscipimus admotas ita fidenter preces, fore videlicet plane confisi ut novum hoc cathedralis aedis decus tum novelli gregis cοnfirmet prosperitatem tum perpetuam cleri populique illius renοvationem in tuto cοllocet, ac Litterarum harum virtute statuimus ut templum quod memoravimus Deo consecratum ad honorem Sancti Iacobi Apostoli intra dioecesis Sedinensis-Caminensis fines iure tollatur ad titulum Basilicae Minoris et dignitatem, omnibus simul adiunctis ei iuribus ac privilegiis quae templis illo nomine honestatis rite conveniunt. Mandamus autem ut singula illa ad amussim serventur quae ex Decreto «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras dato oportet serventur. Contrariis quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die festo Sanctorum Philippi et Iacobi Apostolorum, III mensis Maii anno MCMLXXXIII Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana