Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TRIBUS ADHINC DIEBUS

BEATUS ANGELICUS CONFIRMATUR CAELESTIS APUD DEUM PATRONUS
 OMNIUM ARTES OPTIMAS MAXIMEQUE PICTORIAM PROFITENTIUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Tribus adhinc diebus adstantes Vοs studiose ipsi quidem una cum interminata ferme turma ac Redemptionis Iubilaeum pro universi orbis artificibus sollemniter concelebrantes ibi dedita opera ubi «iacet venerabilis pietor Iοannes de Florentia Ordinis Praedicatorum», in templo videlicet Romano Sanctae Mariae supra Minerva, motu Nostro proprio maturoque consilio pronuntiavimus immo et proclamavimus, eundem Ordinis Praedicatorum sacerdotem, Beatum Angelicum ubique appellatum invocatumque, tam ob vitae ipsius sanctimoniam quam ob picturarum excellentiam, Patronum apud Deum omnium artes ingenuas ac potissimum pingendi artem exercitantium. Placuit porro Nobis inter alia commemorare, id quod ceteroqui patet, quo ipse pacto res Christi gerens et Christo semper adhaerens ex suae dοnis naturae et artis pictoriae ministerio tantum per saecula spiritalis utilitatis pastoralisque auxilii attulerit et adferat etiamnunc omni Populo Dei. Ne quid vero iuris electiοni Nostrae desit aut dignitatis cultui novi huius Patroni, iam volumus harum Litterarum virtute eundem illum confirmare Patronatum atque singula liturgica privilegia et officia, concessiones et praerogativas publice tribuere Beato Angelico caelesti apud Deum Patrono artes praesertim picturae factitantium prout aliis quoque sic destinatis Patronis lege congruunt secundum «Normas de Patrοnis constituendis» a Sacra Congregatione pro Cultu Divino die XIX mensis Martii anno MCMLXXIII editas. Quae cuncta Nostra edicta glοriae omnipotentes Dei maiorique hominum saluti profutura magnopere confisi cum nunc tum in posterum valere iubemus tempus, contrariis quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Februarii, anno MCMLXXXIV, Pοntificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana