Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TOTAM FIDUCIAM

VENERABILI SERVAE DEI PAULINAE MALLINCKRODT
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Totam fiduciam meam in Domino pono et omne bonum ab eius misericordia exspecto. Dominus est spes mea, ipse solus mea vis, non faciet ut confundar».

Haec verba, quae significant se plene ad fidenti animo Dei manibus commisisse, Venerabilis Serva Dei Paulina Mallinckrodt pronuntiavit, quae, magna cum alacritate et sacrificii spiritu, operam navavit auctui Domini Iesu regni et, per fidem, spem caritatemque ei coniuncta, mirum dedit testimonium seduli amoris christiani in suam religiosam Communitatem inque dolentes.

Orta est die III mensis Iunii anno MDCCCXVII Mindae (in Vestfalia), in Paderbornensi dioecesi, opulenta atque nobili familia, et eiusdem mensis die IX Baptismi sacramentum accepit. Anno MDCCCXXIV cum parentibus Aquisgranum migravit, ubi condiscipulam habuit Dei Servam Claram Fey, futuram conditricem Sororum a Iesu Infante Paupere. Undecim annorum primum ad Paenitentiae sacramentum accessit et subsequenti anno ad Eucharistiae. Matre orbata, quam tenero prosequebatur amore, commodis suis contemptis domus paternae administrationem suscepit. Duodeviginti annos nata sacramentum sumpsit Confirmationis, quod maximum habuit in vita eius momentum; Spiritus Sanctus enim altiorem Dei amorem in eius anima accendit ac promptiorem appetitionem se devovendi pro proximi bono et salute, pro pauperioribus in pauperibus, egentioribus atque derelictis. Paderbornae, quo se cum familia contulerat, coepit aegrotis in ipsorum domibus assidere, de pueris pauperibus, operariorum filiis, curam adhibere. Pro his receptaculum aperuit et Piam Unionem excitavit mulierum aequalium suaeque condicionis assiduitati praebendae puerulis non videntibus et senibus egenis.

Patre mortuo et amore renuntiato iuvenis gravis ac probi, statuit se dedere omnino Dei et proximi servitio. Multimodis nisa aliquod Institutum religiosum ingredi, Reverendissimo domino Claessen, Episcopo Auxiliari Coloniensi, moderante, initium fecit Congregationis Sororum a Caritate Christiana Filiarum B. Mariae Virginis ab Immaculata Conceptione, ab Episcopo Paderbornensi approbatae anno MDCCCXXXXVIII. In eiusdem Ordinarii manibus Venerabilis Serva Dei eiusque primae sodales professionem religiosam fecerunt anno MDCCCL. Novae Congregationi Deus benedixit, quam Mater Paulina, tamquam Antistita Generalis, fortiter et suaviter rexit, cum sapientia, prudentia et praesertim inconcussa cum fide divino auxilio habita, in quo totam suam spem collocavit, potissimum per tempestatem motus «Kulturkampf» qui vocabatur. Omni ornata virtute, filiis suis spiritalibus non solum diligens mater fuit, sed et exemplo propter fidelitatem erga Dei voluntatem, vocationem religiosam, regulam et vota ac propter amorem in Deum, in Ecclesiam et proximum male affectum atque indigentem. Sancta habita de vita decessit Paderbornae die XXX mensis Aprilis anno MDCCCLXXXI.

Hac fama durante, quin crescente, Episcopus Paderbornensis anno MCMXXIV canonizationis Causam iniit canonicosque praescriptos celebravit processus. Rebus omnibus peractis iure statutis, coram Nobis, die VIII mensis Ianuarii anno MCMLXXXIII promulgatum est decretum quo agnovimus Matrem Paulinam Mallinckrodt heroum in modum virtutes theologales, cardinales et adnexas exercuisse.

Interea apud eandem Curiam Paderbornensem documenta collecta erant ad miram coniectam sanationem pertinentia, anno MCMLV patrata et deprecationi Venerabilis Servae Dei tributa. Consuetis inspectionibus factis apud Congregationem pro Causis Sanctorum, coram Nobis die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIV editum est decretum super miro.

Decrevimus deinde ut beatifications ritus die XIV mensis Aprilis insequenti anno celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Basilicam Sancti Petri Apostoli in Vaticano spectante, hanc sumus inter Missae sollemnia formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Ioannis Ioachimi Degenhardt, Archiepiscopi Paderbornensis, Angeli Cella, Episcopi Ferentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servae Dei Paulina Mallinckrodt et Catharina Troiani, Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Paulinae Mallinckrodt die tricesima mensis Aprilis, Catharinae Troiani die sexta mensis Maii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Aprilis, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana