Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI DIVINO

IN CIVITATE SANCTAE LUCIAE NUNTIATURA
APOSTOLICA INSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui divino consilio universae Ecclesiae praesumus huiusque Sanctae Sedis usum in expediendis negotiis sequimur, etiam assiduam curam operamque in Apostolicis Nuntiaturis ponimus apud varias Civitates condendis, adeo ut mutuo initae necessitudinis publicae rationes procurentur augeantur firmentur, communi quidem cum religionis civilisque civitatis utilitate. Cum igitur Sedes Apostolica Civitasque Sanctae Luciae iam nunc amicitiae vinculis inter se coniungantur, Nos, quo et in eiusmodi regione facilius Ecclesia susceptum persequatur mandatum, ex sententia Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide deque plenitudine Apostolicae potestatis Nostrae hisce Litteris, quae in modum Brevis Maioris expediuntur, Nuntiaturam Apostolicam hodie in Civitate Sanctae Luciae condimus. Ad novam autem Nuntiaturam iura privilegia indulta deferimus, quae ad singulas Sanctae Sedis Nuntiaturas pertinent. Quae denique per has Litteras ediximus, statuimus, ea volumus nunc et in posterum suos habere effectus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Septembris, anno Domini MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana