Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SEDI NOSTRAE

MEMORIAE PRODITUR SUMMUM PONTIFICEM IOANNE PAULUM II
DIE SEPTIMO ET VICESIMO IANUARII, HOC ANNO,
CORONASSE IMAGINEM B. V. M. DE COROMOTO, IN DIOECESI GUANARENSI

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sedi Nostrae beati Petri apostoli redditis, post peregrinationem in Americam Latinam, quanta subeunt, quae in tam longo itinere aut vidimus, aut diximus, aut gessimus: agmina paene infinita filiorum, regiones ac loci pulcherrimi, coepta religiosa ibi inita, difficultates tum ad pietatem alendam tum etiam ad vitam populorum sustentandam, spes florentes in animis, pericula quibus Dei grex esset obnoxius, cetera multa. Inter sacros autem ritus, quos ubique affluente populo celebravimus, ille haud minimus, quo beatissimam Virginem Mariam de Coromoto sollemnissima caerimonia coronavimus, pretioso diademate imposito. Est enim Maria, illo honorata cognomine, non solum amata ac venerata ab universo regiones Guanarensis populo, sed etiam fere fons unde ceterae totius nationis Venetiolanae Ecclesiae alimentum habuerint. Praeterea Venerabilis Frater Angelus Adolfus Polachini, Episcopus Guanarensis, suo clerique populique nomine, etiam atque etiam rogaverat, ut ad ritum illum devenientes, simul pignus benevolentiae Nostrae suae dioecesi daremus, simul causam augendae pietatis Christifidelibus afferremus. Ceterum Nostra erga castissimam Dei Matrem religio tam sancta, ac fides tam tenax, ut summo cum gaudio ritum confecerimus: videbamur enim non auri coronam Matris capiti imponere, sed gloriae atque pietatis. Egimus ergo, die septimo et vicesimo mensis Ianuarii proxime elapsi, quod petierant, grege fidelium stipati, coetu Episcoporum circumdati, ritu omnino memorabili. Ut vero rei tam faustae posteris proderetur memoria, has Litteras dari iussimus, facti testes incorruptas. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Februarii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana