Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI AUTEM PERSEVERAVERIT

VENERABILIS SERVA DEI ANAURITA NENGAPETA MARIA CLEMENTINA
IN BEATORUM CATALOGUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit» (Mt 10, 22).

Perinde ac Magister Divinus per acerbam crucis viam est in gloriam ingressus, ipsius sic profecto amici vitae percipient coronam si Dei verbo parentes eumque medios etiam inter dolores ac vexationes diligentes ad finem usque perstiterint. Fulgidum huius modi reddidit fidelitatis erga Deum perseverantiaeque in Christi adsectatione testimonium Soror Maria Clementina quoque, in saeculo Alfonsina Anuarita Nengapeta, quae quidem in fide spe caritate admodum constans nihil suum profundere dubitavit sanguinem vitamque iuvenilem dedere ut Dei custodiret legem et officia baptismo ac votis religiosis suscepta expleret.

Clara haec Ecclesiae illa parentibus enata paganis in oppido Matali est prope Zairis urbem Vambaensem anno, videtur, millesimo nongentesimo quadragesimo primo ac duobus post annis una cum matre et aliquibus sororibus suis Foedus Novum Dei Populi per baptismi sacramentum introivit ac brevi pascere se Eucharistico Pane incepit. Gratiae vero divinae semina fertile in illa solum reperientia copiosos ediderunt fructus. Apud locum Bafwabaka amplexata est religiosam Congregationem illius loci sub nomine Sacrae Familiae sororum, quarum discipula erat, atque anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto vota religiosa nuncupavit quae magno animi studio numquam non adservavit. Peractis dein scholarum disciplinis laudabiliter muneribus est magistrae perfuncta et aedituae atque in culina auxiliatricis. Ipsam semper Virginem Mariam imitata secum decrevit ut omnibus in rebus «Domini famula» viveret; quam ob causam prompta omnino voluntate et simplici mentis adfectu voluntatem eius exsequebatur, orationem simul excolens et animi demissionem et sese donandi operam.

Aliis sane in exemplum caritatem factitabat in proximos, potissimum veto in sodales sorores, scholae discipulos et aegrotantes. Animo sic candido ab omnibusque libero huius terrae immodicis cupiditatibus et in Dei ministerium plane intento fratrumque commodum Maria Clementina sine ulla dubitatione viam percurrit christianae perfectionis, cum parata eodem tempore esset, tot aliis praeclaris praeeuntibus Evangelii Iesu testibus, ad vitam ex Christi amore devovendam. Haec laudabilis nimirum adfectio mentis utilis ei aliquando facta est, cum extremum caritatis testimonium reddendum fuit quod est martyrium ipsum. Id quod anno millesimo nongentesimo sexagesimo quarto accidit, quo tota natio Zairis cruentis concutiebatur intestinis seditionibus quibus non pauci perierunt Christiani. Saeviente ita odio et vi, die undetricesimo mentis Novembris eodem illo anno iuvenum manipulus ad Simbarum exercitum qui pertinebant sorores et novicias ipsasque postulantes apud Sorores Sacrae Familiae e Bafwabaka abduxit. At Soror Maria Clementina, quae tum extra domum religiosam versabatur, sese decrevit suis coniungere cum sororibus earumque particeps fieri fortunae. In locum Ibambi sunt delatae ubi noctem transegerunt. Praevidens quodam modo id quod erat eventurum Venerabilis Dei Serva socias hortabatur ut vigilantes precarentur. Vesperi die tricesimo Novembris Isirum devenerunt ubi militum praefectus omnibus consiliis rationibusque violare virginitatem conatus est Sororis Mariae Clementinae quae firmiter ac mordicus renitebatur se paratam potius esse ad moriendum adseverans quam peccaret suamque proderet consecrationem. Blanditiae minae plagae nihil movere eam potuerunt ut firmo a suo recederet proposito sanctitatem corporis ad extremum usque tuendi, videlicet Spiritus Sancti ipsius templi. Intempesta ea nocte igitur interempta manuballista est; verum prius rem suo condonavit interfectori quam gloriosum ingrederetur martyrum chorum. Illius dein fama percrebrescente martyrii ipse Isirensis-Niangaraensis Praesul, adnuente Apostolica Sede, initium fecit Causae canonizationis. Celebrati proin processus sunt canonici in urbibus Kisangani, Mechlinia-Bruxellis necnon Kinsasa validique sunt iure renuntiati decreto anno millesimo nongentesimo octogesimo altero divulgato. Pervestigationibus autem communibus feliciter tam a theologicis consultoribus quam a Patribus Cardinalibus Episcopisque Congregationis pro Causis Sanctorum exactis, Nostro in conspectu decretum prodiit die nono mensis Iunii anno millesimo nongentesimo octogesimo quarto quo Sororis Mariae Clementinae fuisse germanum martyrium obitum ediximus. Beatificationis propterea ritum sollemnem festo die Assumptionis Beatissimae Mariae Virginis concelebratum iri anno millesimo nongentesimo octogesimo quinto nuntiavimus, cum salutationem Zairis populi pastoralem ageremus. Hodie igitur Kinsasae obeuntes Nos eandem illam liturgicam Deiparae Virginis commemorationem coram innumerabili quidem Episcoporum Zairis Fratrum et sacerdotum, religiosarum familiarum sodalium et fidelium multitudine, elata placuit voce hanc proclamare beatificationis formulam Mariae Clementinae Anuaritae Nengapetae:

«Pour répondre aux vœux de notre frère Uma Arakayo Amabe, Eveque d'Isiro-Niangara, des autres freres Evêques du Zaïre, des membres du clergé, des membres des Instituts religieux, spécialement de la Congrégation de la Sainte Famille de Kisangani ainsi que de nombreux fidèles, apres avoir consulté la Congrégation pour les causes des Saints, Nous concédons, de notre autorité apostolique, que la Vénérable Servante de Dieu, Anuarite Nengapeta Marie Clémentine, peut être désormais appelée Bienheureuse et qu'on pourra célébrer sa fête dans les lieux et selon les règles fixées par le droit, chaque année, le 1er décembre, jour anniversaire de sa naissance au ciel.

Au nom du Père, et du Fils, et du Saint-Esprit».

Continuo autem post hanc Beatam caelitem extulimus magnaque exin pietate primi ipsi eam venerati sumus fidenterque praesidium invocavimus. Superest igitur ut has Apostolicas Litteras rei memorabilis testes perpetuas in lucem dari iubeamus et ea singula quae iis insint ad amussim religiose custodiri contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus. Diuturnum enim Ecclesiae Matris experimentum dubitari non sinit quin, quo plura eaque recentiora etiam sanctimoniae christianae exempla suis praebuerit imitanda fidelibus suisque vocibus illuminaverit, eo efficacius quidem omni aetate Christi Divini Conditoris eius evangelium possit ad cotidianos effectus deduci faciliusque ad praesentes adhiberi superandas difficultates.

Datum Kinsasae, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Augusti, in Sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana