Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI FUERIT

VENERABILI SERVAE DEI TERESIAE MARIAE A CRUCE MANETTI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Si fuerit ibi dilectio mundi, non ibi erit dilectio Dei. Tenete potius dilectionem Dei, ut quomodo Deus est aeternus, sic et vos maneatis in aeternum: quia talis est quisque qualis dilectio est» (S. AUGUSTINUS, In Epistula Ioannis ad Parthos 2, 14).

Caritas, virtutum regina, illuminavit et egit etiam Venerabilem Servam Dei Teresiam Mariam a Cruce (in saeculo Teresiam Manetti) quae, spiritus bonis illecta supremis, omnia reliquit ut Christum sequeretur pauperem et humilem, et omnibus viribus pro Dei gloria laboravit proque eius regni dilatatione, praesertim apud iuventutem femininam.

Orta est in pago lingua vernacula appellato San Martino a Campi Bisenzio, postridie Calendas Martias anno MDCCCXLVI, a Caietano Manetti et Rosa Bigagli. Insequenti die baptismi sacramentum accepit et anno MDCCCLVII Confirmationis sacramentum. Undeviginti annos nata peculiariter est gratis divina capta, quae ardentiorem accendit in ea perfectionis christianae et apostolatus appetitum. Ita amor sui est amore Dei victus et mundi nugarum illecebrae humilitati cesserunt atque fluxarum rerum neglectioni. Deprecationem auxit, pietatem erga Eucharistiam et sui castigationem et, quoniam qui Deum diligit et fratrem suum diligere debet (cf. 1 Io 4, 21), serviendo pauperibus se dedidit, libenter incommoda oppetens et contumelias. Eius exemplum nonnullae sunt amicae secutae, quae anno MDCCCLXXIV cum ea se congregaverunt primumque constituerunt globum Congregationis Sororum Tertii Ordinis Sanctae Teresiae a Iesu. Iuvenes illae, prudenter Venerabili Serva Dei moderante, paucis cum facultatibus sed cum spiritus fervore et operum, precationi se tradiderunt, labori, aegrotorum et egenorum curae, catecheticae institutioni puellarum illius loci. Anno MDCCCLXXVII primas duas puellas parentibus orbatas, quae in mundi periculo versabantur, hospitio receperunt. Firmiter auxiliante Sacerdote Ernesto Jacopozzi parva communitas iter ingressa est plenae Domino consecrationis et in Tertium Ordinem Sanctae Teresiae intravit; postea vero aggregate est Ordini Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo et a Sancta Sede Decretum Laudis obtinuit (anno MCM).

Mater Teresia Maria a Cruce, quae anno MDCCCLXXXVIII professionem fecerat religiosam, tamquam Conditrix et Antistita Generalis fortiter et materno animo Institutum suum usque ad mortem gubernavit. Alacriter laboravit, etiam in incommodis et in casibus adversis, pro Sororum suarum formatione, pro Instituti sui propagatione in Italia et in exteris nationibus et gentibus, pro Ecclesiae servitio, cuius filia fuit humilis et oboediens.

Dum indomita et actuosa caritate bono proximi spirituali et corporeo consulebat, cum constantia et studio suam coluit sanctificationem, nitens lineamenta exprimere in se Christi, omnis perfectionis magistri exemplarisque divini. Hac in re tam multos progressus fecit ut, quicumque eam conveniebat, praesentiae Dei blanditiam sentiret et vehementer virtutes eius optaret imitari. Sciebat enim in alios transfundere solidam suam et simplicem fidem, ardentem suam caritatem, caelestium bonorum spem, tranquillitatem et fortitudinem in rebus adversis et acerbis, gaudium explicandi Evangelium. Crucem Domini dilexit effecitque ut diligeretur; aluit et multimodis diffudit amorem deprecationis et meditationis atque erga Eucharistiam Virginemque Mariam religionem. Praecepta Sanctae Teresiae a Iesu et Sancti Ioannis a Cruce meditata est et mira cum fidelitate observavit, apostolicam industriam cum silentio et contemplatione temperavit. Gratiae et vocationi obsequens, se patientia et castigatione abnegabat, quo paratior fieret ad Dei voluntatem exsequendam et ad diligenter oboediendum Regulis Instituti sui votisque quae nuncupaverat. Honorum et divitiarum neglegens, magni fecit humilitatem et paupertatem, patientem se ostendens in iniuriis et iis contentam, quae ei Providentia concedebat. Extremis vitae annis in carne sua inque suo spiritu Christi passionem communicavit; acerbissimis enim corporis et animi doloribus est affecta, quos, assuefacta ad se igni divini amoris devovendam, in gloriam Dei accepit et in animarum salutem. Pie exstincta est die XXIII mensis Aprilis anno MCMX.

Fama sanctitatis qua viva floruit etiam post eius mortem non intermisit; qua re Archiepiscopus Florentinus, anno MCMXXX Causam iniit Canonizationis. Actis Processu Ordinario et Apostolico consuetisque factis recognitionibus apud Congregationem pro Causis Sanctorum, die XXIII mensis Maii anno MCMLXXV coram Summo Pontifice Paulo VI editum est Decretum de virtutibus theologalibus, cardinalibus et adnexis a Venerabili Serva Dei heroum in modum exercitis.

Interim ad beatificationem obtinendam celebratus est Processus Apostolicus de sanatione, mira asserta et Matri Teresiae Mariae a Cruce tributa, Sororis Emmanuelae Boggiani, «phlogosi peritonaei acuta ex probabili intestinorum appendicis inflammatione in persona gastroenteroptosica cum praegressis intentionibus morbi chronici coli» correptae. Cum medicorum et theologorum inspectiones, apud Dicasterium eiusmodi in rebus competens, editum felicem habuissent, coram Nobis die XVI mensis Novembris anno MCMLXXXV, proditum est Decretum «super miro». Deinde statuimus ut beatificationis ritus Florentiae ageretur per Nostram illius urbis pastoralem visitationem.

Hodie igitur in stadio municipali inter Sacrificii Missae celebrationem hanc sumus formulam elocuti: « Noi, accogliendo il desiderio del nostro fratello Silvano Piovanelli, Arcivescovo di Firenze, e di altri fratelli nell'episcopato, dopo aver avuto il parere della Congregazione per le Cause dei Santi, dichiariamo con la Nostra Autorità Apostolica che la Venerabile Serva di Dio Teresa Maria Manetti può essere d'ora in poi chiamata Beata, e che si potrà celebrare la sua festa, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno, il XXIII aprile, giorno della sua nascita al cielo. Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo». Quae vero per has Litteras decrevimus et nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Florentiae, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Octobris, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana