Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN IPSA HORA

VENERABILI SERVAE DEI CAROLINAE KÓZKA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «In ipsa hora Iesus exsultavit Spiritu Sancto et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Etiam, Pater, quia sic placuit ante te» (Lc 10, 21-22). Profecto, perplacet Deo, «mirabili in Sanctis suis» (Ps 67, 36), sua mysteria sapientibus et prudentibus huius saeculi saepius abscondita, parvulis «ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis» (Ap 7, 9) revelare. Qui parvuli, Creatorem suum amantes «ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine» (Mc 12, 33), modestia et simplicitate sua mirabilia Dei profunde penetrant. Ideo permagni sunt coram Domino, etsi in oculis huius saeculi non raro minimi.

Illis a Domino electis adnumerari potest Carolina Kózka, quae in brevi vita sua «multum dilexit» (Lc 7, 46) et dilectionem suam, Dei nempe et hominum, testificata est morte intrepida pudicitiam suam defendens.

Carolina, quarta undecim liberorum Mariae et Ioannis Kózka, pauperum potius agricolarum, nata est die II mensis Augusti anno MDCCCXCVIII in pago Wał Ruda, tune paroeciae Radłów, postea Zabawa, in dioecesi Tarnoviensi. Eius parentes sincerissima erga Deum pietate excellebant. Ita omnes domestici, antequam somno se darent, necnon cibum cotidianum sumerent, una saepissime orare solebant. Caelo albente, laudes in honorem Beatae Virginis Mariae canebant – communiter, quotiescumque negotia domestica id admittebant, seu singulatim. Longo itineris ab ecclesia parochiali spatio ex more neglecto, omnes domestici dominicis profestisque diebus, sacris sollemnibus magno cum studio in vicem intererant. Sub vesperum autem haud pauci in domo paterna Carolinae vicini congregabantur, ubi Sacra Scriptura, Vitae Sanctorum aliaeque catholicorum scriptiones legebantur; tempore. Nativitatis Domini etiam cantus natalicii canebantur, quadragesimali autem tempore, «Lamentationes super Passione Domini». Propter hoc magnum pietatis studium, quod plane per alias domos extendebatur, domus paterna Carolinae «sacellum» vel «aedicula» a vicinis appellari consueverat.

In hac ergo tam pia religiosaque communitate parentum atque vicinorum ipsa Carolina ingenio ac mente in diem corroborabatur, immo vero puellari sua sanctitate religiosam vici societatem valde praecellebat. A tenerrimis annis – ut fertur – magno cum zelo virtutes christianas colebat, amorem praesertim erga Deum et proximum.

Amor erga Deum permultis ac singulis vitae rebus ostendebatur. Itaque maximo cum gaudio Sacris Sollemnibus intererat. Tum etiam ad Mensam Sacram accedebat et quantum poterat Iesum in Eucharistia adorabat. Passionem Domini singulari pietate colebat. Quam Passionem et Mortem Domini pie secum reputans diebus praecipue Quadragesimae exercitio «Viae Crucis» vacabat. Eodem etiam tempore commoditatum reiectiones et ademptiones Domino offerens «Lamentationibus super Passione Domini» in ecclesia parochiali interesse consuevit. Amore et fiducia erga Beatissimam Virginem prae omnibus flagrans Eam ipsam sincerissimo ac piissimo animo «mea Mater Dei» appellare solebat. Pluries in die «Ave Maria» recitabat. Dicebat etiam, ea oratione maximo gaudio affici. Rosarium a matre acceptum semper secum portabat et tertiam partem cotidie recitabat.

In amore proximi valde conspicua erat. «Labor assiduus in manibus eius flagrabat» – dicebant vicini industriam eius operositatemque proverbio illustrantes. Praesertim parentibus in operibus domesticis exsequendis adstabat; libenter quoque senibus atque aegrotis auxilium ferebat, sorores fratresque germanos nec non alios pueros doctrinam catholicam docebat, qua cognitione, ut fertur, nemo aequalium ei par erat. Minime quoque praetermittendus est Spiritus apostolatus, quo inflammata varios apostolatus circulos: «Apostolatum Orationis », «Consociationem Abstinentium», «Rosarium Vivens» excitabat ac fovebat. Spiritum illum sane ediscebat apud avunculum suum, vitae religiosae et doctrinae tunc in pago singularem fautorem, Franciscum Borzęcki, qui iure a posteris «diaconus non ordinatus» appellari meruit. Diversimode Carolina ei aderat, praecipue in bibliotheca agenda, quam ipse labore proprio et sumptu instituit.

Tempore belli toto terrarum orbe tunc saeviente, die XVIII mensis Novembris anno MCMXIV, Carolina decimum septimum annum agens, ab hoste vi in silvam pertracta mortem crudelissimam subiit castitatem suam defendens. Accepta vulnera saevissimum dolorem testificantur. Testificantur etiam, puellam hanc fortissimam mortem subire multo maluisse, quam aliquo modo Deum, ante omnia amandum, offendere.

Statim post corpus Carolinae in Silva repertum, incolae pagi nec non illorum locorum, praeclaram memoriam puellae-virginis venerari coeperunt. Ita et Leonis Wałęga, Episcopi Tarnoviensis, consulto, die XVIII mensis Novembris anno MCMXVII, corpus Carolinae e coemeterio in specialem tumulum iuxta ecclesiam parochialem loci Zabawa translatum est.

Die XI mensis Februarii anno MCMLXV, Episcopus Tarnoviensis Georgius Ablewicz processum informativum «super fama martyrii eiusque causa, super non cultu et super scriptis Servae Dei» inchoavit. Processu ad finem perducto, idem Episcopus causae instrumenta Congregationi pro Causis Sanctorum attulit.

Post ergo decreta a Congregatione pro Causis Sanctorum ad rem pertinentia edita, post positionem super martyrium rite instructam atque reliqua ad formulam diligenter expleta, accitis die XXX mensis Iunii anno MCMLXXXVI Cardinali Praefecto simulque Causae Ponente Petro Palazzini, Antistite a secretis Congregationis Traiano Crisan ceterisque de more convocandis, declaravimus: Constare de martyrio et de causa martyrii Servae Dei Carolinae Kózka in casu et ad effectum, de quo agitur.

Ceteris rebus autem rite peractis diem X mensis Iunii anni MCMXXXVII ad sollemnem ritum beatificationis Carolinae statuimus. Ideo hodie, tempore Nostrae in Poloniam Apostolicae peregrinationis, Tarnoviae, inter Missarum Sollemnia, coram innumerabili turba christifidelium, haec ediximus verba: «Nos, vota Fratris nostri Georgii Ablewicz, Episcopi Tarnoviensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopate multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Serva Dei Carolina Kózka Beatorum nomine in posterum appelletur eiusque festum die ipsius natali, decima octava Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen».

Pro ea igitur flagranti cura, quo hodiernum ritum suscipi censuimus sollemniter hic peragi Tarnoviae, et eo pro studio quo semper Beatam hanc Carolinam Kózka sumus prosecuti, iubemus Nos singula illa quae has per Litteras statuerimus in perpetuum firma haberi rataque quibusvis rebus neutiquam obsistentibus.

Datum Tarnoviae, sub anulo Piscatoris, die X mensis Iunii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana