Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

APOSTOLUS GENTIUM

VENERABILI SERVO DEI GEORGIO MATULAITIS SEU MATULEWICZ
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Apostolus Gentium, ad Titum scribens, huiusmodi aptis verbis verissimum pastoris exemplar delineat: «Oportet enim episcoporum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem sum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere» (Tit 1, 7-9).

Nunc vero, nemo dubitet quin exemplar, tam claris verbis ab Apostolo Paulo nuper depictum, Venerabili Servo Dei Matulaitis seu Matulewicz adamussim conveniat. Is enim gradus sanctitatis constanter ac perseveranter ascendens, non solum in suo ministerio episcopali, sed etiam in tota sua navitate apostolica, sacerdotali et religiose «pro Christo et Ecclesia» suscepta, potuit cum S. Paulo Apostolo confiteri: «Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos» (1 Cor 9, 22 b).

Venerabilis Famulus Dei Georgius Matulaitis seu Matulewicz in pago v. Luginē intra fines olim dioecesis Seinensis (nunc Vilkaviskensis) in Lituania a piis honestisque parentibus Andrea Matulaitis et Ursula Matulis die 13 Aprilis a. 1871, novissimus ex octo filiis, natus est. Die 20 eiusdem mensis, eodem anno, in civitate v. Marijampolē, baptismali aqua ablutus, nomen Georgii Boleslai assumpsit. Rudimenta fidei tam a matre, quam a sacerdotibus Marianis paroeciae Mariampolensis accepit.

Cum vix trium esset annorum, anno 1874 patre orbatus est. Post mortem matris (a. 1881), sub tutela fratris germani maioris natu remansit. Sat laboriose studia primaria et quinque annos gymnasii absolvit. Tunc ob gravem morbum phthisis osseae et paupertatem studia derelinquere laboresque agrestes aggredi coactus est. Enituit tamen puerulus tali virtutis nobilitate, ingenii celeritate et maturitate, fervida pietate, ut a vocatione ad statum sacerdotalem, quam in corde suo iam a pueritia sentiebat, deterreri non posset, quam potius in imo corde fovit.

Anno 1889 a patruele Ioanne Matulewicz secum in Kielce adductus, ibi studia media absolvit et anno 1891 vigesimum aetatis annum agens in Seminario Kielcensi exceptus est. Tunc etiam, ob peculiares illius temporis condiciones, ex patruele, cognomen «Matulewicz» sibi asseruit. Quietus, mira sedulitate et ingenio amicali conspicuus, fervido amore Dei imbutus, cito condiscipulis cordi esse incepit, apud quos ob raras dotes et animi magnitudinem in summa aestimatione fuit.

Anno 1893 ab episcopo Kielcensi in Seminario Varsaviensi collocatus, hic ita pietate et sedulitate condiscipulos superavit, ut anno 1895 mitteretur ad Academiam Romanam Catholicam Ecclesiasticam Petropolitanam (Russia). Ibi, debitis studiis diligenter peractis, die 20 Novembris 1898 sacerdos ordinatus, mox postea Sacrae Theologiae Magister «summa cum laude cum nota primus» renuntiatus est.

In aestate anno 1899 officia pastoralia in paroecia v. Daleczyce prope Kielce suscepit. Quae tamen mox ob recrudescentem morbum phthisis osseae derelinquere in Germaniamque pro cura proficisci debuit. Postea annis 1900-1902 disciplinas theologicas, episcopo consentiente, in Universitate Friburgensi Helvetiorum prosecutus, in Sacra Theologia amplum Doctoris gradum est adeptus cunctis suffragiis cum laude.

In Kielce reversus, imprimis in parva paroecia officia pastoralia adimplebat, deinde in Seminario Kielcensi ius canonicum et Latinam linguam docuit. Ingravescente tamen morbo phthisis osseae, cuius dolores usque ad mortem hilari animo et vultu toleravit, Varsaviam in spe valetudinis recuperandae profectus est. In nosocomio pro pauperibus receptus, ibi summos dolores corporales et morales expertus est, in solitudine spirituali relictus, sine possibilitate adhibendi curam specialem vehementioremque qua ei opus erat. Tandem, ne vitam in supremum discrimen adduceret, ad domum Congregationis clandestinae Ancillarum Ss. Cordis Iesu translatus est.

Ecclesiae magisterii studiosissimus, quaestiones sociales et problemata eisdem connexa penitus exploravit, Litteras Encyclicas «Rerum Novarum» Leonis XIII prosecutus, qui contra pestiferas fabulas marxianas, tunc temporis saevientes, sanam Ecclesiae doctrinam declaravit.

Denique uti peritus in quaestionibus sociologicis a. 1907 ad Academiam Ecclesiasticam Catholicam Petropolitanam accitus, docuit prius – uti primus professor huius noviter introducti cursus – Sociologiam ac ab anno 1909 etiam Theologiam dogmaticam. Tum alumni tum Superiores valde admirati sunt eius doctrinam et vitam virtuosam. Quapropter anno 1910 etiam ad officium vicarii rectoris Academiae promotus est.

Iam diu tamen ad altiora vocatum se sentiens et vitam religiosam in imperio Russico, etsi in condicionibus quam maxime adversis extantem, restaurare cupiens, Ordinem Clericorum Regularium Marianorum sibi iam ab infantia cognitum, ab Imperialibus moderatoribus Russicis suppressum et fere exstinctum, clandestine restaurare et reformare coepit. Debitis facultatibus obtentis, anno 1909 vota religiosa in eo nuncupavit et Constitutiones pro Marianis recentioribus rerum condicionibus aptatas conscripsit; eas Sanctus Pius Papa X die 28 novembris anno 1910 approbavit. Vita functo superstite Moderatore Generali, anno 1911 Ven. Dei Famulus ad munus Superioris Generalis a sociis renovati Instituti Marianorum electus est.

Officiis Academiae prudentissime dimissis, Ven. Dei Famulus se Friburgum in Helvetia transtulit, novitiatus Domum aperuit. Primam Domum Marianorum cum novitiatu in America Septentrionali a. 1913 instituit. Pro novitiis in Polonia anno 1915, in Lituania autem anno 1918, Domos aperuit. Bello mundiali primo adhuc saeviente, domum ad orphanos instituendos Varsaviae condidit, quos ducentos numero recepit et pro eorum necessitatibus quasi ostiatim panem, poma terrae, carbones et vestimenta mendicare non erubuit.

Die 23 Octobris anno 1918 episcopus Vilnensis designatus, omni conatu episcopatum recusavit, in vanum implorando multa auctoritates ecclesiasticas pro abrogatione huius consilii, quia se totum bono Congregationis Marianorum dedere volebat et se incapacem satisfacienli fidelibus diversarum nationum ad hanc dioecesim pertinentibus sentiebat. Tandem, voluntati Benedicti Pp. XV obsequens, consecrationem episcopalem Kaunae suscepit et, peregrinatione prius ad Sanctuarium B. V. M. Matris Misericordiae in Porta Aurorae civitatis peracta, Cathedralem Vilnensem die 8 Decembris eiusdem anni ingressus est.

Quanta heroica virtute ac supernaturali prudentia per septem annos dioecesim rexerit, facile comprehenditur, si prae oculis habeantur politicae vicissitudines in quibus civitas Vilnensis eo tempore versabatur. Aerumnosae difficultates omnis generis, seu ethnicae, civiles, militares, sociales, culturales eo tempore quam maxime ortae sunt. In ministerio apostolico eius caritas immensa omnes amplexata est; eius maxima prudentia congruens insigni eius episcopali «Vince malum in bono», atque ceterae virtutes tantum salis et aquae habuere, ut tota vita Venerabilis Servi Dei panis sapidus pro fidelibus et hostia Deo munda efficeretur. Pro omnibus fuit indefessus caritatis artifex et pater.

In Lituania anno 1918 novam Congregationem «Sororum Pauperum ab Immaculata Conceptione B. V. Mariae», pro cura puellarum orphanarum et post bellum derelictarum, instituit eiusque statuta conscripsit. Iam uti episcopus Vilnensis, anno 1924 alteram Congregationem Sororum, nempe «Ancillarum Iesu in Eucharistia» constituit, ut praesertim pauperes puellas linguae bielorussae, tam catholicas quam orthodoxas, eruditione generali et educatione religiosa instruerent.

Anno 1925, Concordato inito inter Poloniam et Sedem Apostolicam, sedeque episcopali Vilnensi ad Metropolitanam Sedem evecta, Venerabilis Dei Famulus boni Ecclesiae vere studiosus magis quam suae sortis, prudenter suae sedi renuntiare statuit atque exonerari optavit.

Summus Pontifex Pius Papa XI, qui Nuntius Apostolicus in Polonia episcopum Georgium optime cognoverat et magni faciebat, hac renuntiatione rata habita, statim eum ad dignitatem archiepiscopalem evexit, Sede tit. Adulitana collata, et Visitatorem Apostolicum in Lituaniam misit. Suum munus brevi tempore, ne duorum quidem annorum spatio, feliciter explevit, multas res magni ponderis ad exitum adduxit: institutionem Provinciae Ecclesiasticae Lituanae, necnon reformationem Facultatis Theologicae in Studiorum Universitate publica, atque monasteriorum Sororum, ac praesertim delineamenta Concordati inter Lituaniam et Sedem Apostolicam, ab eo conscripta quo meliores fierent necessitudinis rationes Lituaniae cum Sancta Sede.

Vix hoc opere expleto et relatione cum schemate ad S. Sedem missa, dum ipse Urbem petere cogitabat, gravi morbo correptus, Kaunae, die 27 ianuarii a. 1927, Sacramentis Infirmorum pientissime susceptis, animam Deo reddidit. Corpus eius a. 1936 ad ecclesiam Marianorum in Marijampole translatum est.

Cum germana sanctitatis fama in vita et post mortem fioruisset, Venerabilis Dei famulus communi aestimatione dignus habitus est, qui ad altarium honores aliquando eveheretur. Nihil, proinde, mirum si hac fama sanctitatis impellente, nonnullis quoque signis firmata, causa de Beatorum Caelitum honoribus Venerabili Servo Dei peragi coepta est. Quibus rebus omnibus rite perpensis, Processus Informativus apud Vicariatum Urbis institutus est, aa. 1953-1956, eodemque tempore Processus Rogatoriales apud Curias Bruklyniensem, Mechliniensem-Bruxellensem, Buffalensem, et Scrantonensem habiti.

Annis 1957-1959 vota faventia prodierunt super scriptis Venerabilis Servi Dei lingua Latina, Lituana et Polonica compositis. Die 9 mensis Februarii a. 1967 Summus Pontifex Paulus Papa VI introductionem causae decrevit et die 16 mensis Martii anno 1968 decretum de non cultu editum est.

Processu autem Apostolico Romae, aa. 1971-1972, Chicagiae, a. 1971 et Varsaviae, aa. 1970-1971 instructo de omniumque processuum iuridica auctoritate decreto die 7 Martii a. 1975 rite lato, Georgium Matulaitis seu Matulewicz christianarum virtutum culmen attigisse die 11 mensis Maii a. 1982 Nos ediximus.

Postquam autem recte disputatum est de mirabili quadam sanatione intercessioni Venerabilis Servi Dei tributa eaque recognita, et per Decretum die 30 mensis Iunii anno 1986 sancita, statuimus sollemnem beatificationem Venerabilis Georgii die 28 mensis Iunii a. 1987 Romae, inter sollemnia sescentesimum annum accepti christianismi a Lituana gente commemorantia, peragere.

Quare inter ritum coram frequentissima fidelium multitudine in Basilica S. Petri Principis Apostolorum a praesidibus Conferentiarum Episcopalium Ecclesiarum Europae concelebratum, haec verba protulimus: «Nos, vota fratris Nostri Antonii Vaicius Administratoris Apostolici Telsensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopate, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Servus Dei Georgius Matulaitis seu Matulewicz nomine Beati in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali vicesimo septimo mensis Ianuarii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras decrevimus, et nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Iunii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

ATGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Eeclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana